PL 151, col. 982
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
saeculorum altius dicit, ut praemissa oratio per Amen
a populo possit confirmari.
CAP. VIII.-- De Epistola ad missam legenda.
Solis subdiaconibus inter inferiores gradus Romana
auctoritas concedit ut, sacris vestibus induti,
Epistolam legant ad missam. Quod tamen non ex
eorum consecratione, sed potius ex ecclesiastica
concessione meruerunt obtinere. Unde et rationabilius
esse videtur ut ipse sacerdos sibi Epistolam
legat, quam ut aliquem nondum ordinatum sibi
asciscat ad legendum. Nam beatus Hormisda, a
sancto Petro quinquagesimus tertius papa, capitulo
tertio, illum deponit, quicunque non ordinatus,
officium ordinati usurpaverit, quod utique non ex
consecratione, nec ex ecclesiastica consuetudine
unquam promeruit. Canones etiam alios, nisi ad
hoc ordinatos, in ecclesia legere, vel in publico
[pulpito] psallere, vel Alleluia dicere, vel alicubi
exorcizare, in diversis conciliis prohibuere. Nihil
autem obstat quin sacerdos in missa inferiorum
ordinum officia, si necesse fuerit, expleat; quem et
omnes inferiores obtinere constat, qui et in missa
sacris vestibus est indutus, sine quibus ad altare
juxta Romanum ministrare non debemus. Unde et
congruentius ipse sibi officium subdiaconi repraesentat,
quam quemlibet inordinatum, nec sacris vestibus
indutum, hoc explere permittat.
CAP. IX.-- De evangelio in qua parte sit legendum.
Diaconi quoque officium in missa nihilominus et
ipse convenientius explebit, quam alius qui sacris
vestibus non fuerit indutus. Nam etiam diaconus
tempore oblationis et lectionis alba indutus esse
debet, juxta quadragesimum primum Carthaginensis
concilii quarti capitulum, cui sanctus Augustinus,
imo ducenti septem et decem sancti Patres
interfuerunt. Juxta decretum Anastasii papae non
sedetur donec [ pro dum] evangelium legitur; quae
reverentia, ut aiunt, et apostolicae lectioni apud
Graecos exhibetur. Diaconus cum legit evangelium,
juxta Romanum Ordinem, in ambone vertitur
ad meridiem, ubi et masculi conveniunt; non ad
aquilonem, ubi feminae consistunt. Ad principalem
enim sexum merito vertitur, cui, ut Apostolus
instituit, infirmior sexus domi instituendus committitur.
Quod autem presbyteri ad legendum evangelium
non se ad meridiem vertunt, hoc ideo inolevisse
credimus, quia nec Ordo illis injunxit, ut in ambonem
ad legendum sicut diacones ascenderent, ubi
necessario ad masculos potius quam ad feminas se
vertere deberent. Nam juxta ecclesiasticam consuetudinem
ad altare legunt, ubi nulla diversitas auditorum
approximat, quae legentes magis in hanc
partem quam in aliam converti exigat. Nusquam ibi
feminae, sed soli religiosi ad dexteram et ad sinistram
permittuntur stare. Ad sinistrum vero cornu
altaris habent librum, cum legunt evangelium, vel
cum sacrificant, ut in dextra parte sint expeditiores
ad suscipiendas oblationes, sive ad conficienda