PL 151, col. 983
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
altaris sacramenta. Unde ad aquilonem magis quam
ad meridiem versi videntur, cum annuntiant evangelium.
Hinc itaque [utique] illa usurpatio emersisse
videtur, ut etiam diacones in ambone, contra Romanum
Ordinem, se vertant ad aquilonem, potiusque
se ad partem feminarum quam masculorum
vertere non vereantur. Quae usurpatio jam adeo
inolevit, ut apud plerosque quasi pro ordine teneatur.
Sed quia certissime contra ordinem est et
inhonesta, a diligentioribus ordinis servatoribus
merito refutatur. Ordo quoque praecipit ut, qui lecturus
est evangelium, crucem sibi faciat in fronte,
videlicet, juxta Augustinum, in sede ipsius verecundiae,
ut, eliminata omni verecundia, cum Apostolo [(Rom. I)]
non erubescat de Evangelio Christi,
qui se in fine de illo erubiturum praedixit, quicunque
eum hic, vel verba ejus coram hominibus erubuerit.
Faciat etiam sibi in pectore crucem, ne aliqua suggestio
diaboli cum impediat, qui puro corde Evangelium
Dei annuntiare valeat. Presbyter cum legit
evangelium, Romano more planetam in dexterum
levat humerum, ut expeditum se terrenis affectibus
esse demonstret ad evangelizandum. Eadem quoque
ratione et diaconi, cum legunt, planetam tantum in
sinistro humero ponere videntur. Item Romanus
Ordo praecipit ut incensum semper praecedat evangelium,
cum ad altare sive in ambonem portatur;
non autem concedit ut oblatio in altari thurificetur;
quod et Amalarius in prologo libri sui De officiis,
Romanos devitare fatetur, quamvis modo a pluribus,
imo pene ab omnibus usurpetur.
CAP. X.-- De oblatione in altari componenda.
Finito evangelio, statim est offerendum, dum et
offerenda canitur, quae nomen de oblatione mutuavit.
Nam ordine praepostero deinceps offertur,
postquam in altari proposita oblatione sacerdos
populum hortatur ad orandum. Sanctus Alexander
papa, quintus a beato Petro, constituit ut panis tantum
et vinum aqua mistum in sacrificio Domini
offeratur, quia de latere Domini sanguis et aqua
simul profluxerunt; unde sanctus Cyprianus [( epist.
ad Caecil de sacram. calicis )] : « In calice, inquit,
Dominico aqua vino deesse non debet, ne populus,
qui per aquam juxta Apocalypsin significatur, a
Christo separatus esse videatur. » Ita autem juxta
Romanum ordinem in altari componenda sunt, ut
oblata [ i. e. hostia] in corporali posita, calix ad
dextrum latus oblatae ponatur, quasi sanguinem
Domini suscepturus, quem de latere Dominico profluxisse
credimus. Nam oblatam sive panem in verum
Christi corpus, sicut et vinum in sanguinem Dominicum
converti non dubitamus. Solent autem presbyteri,
dum sine ministris offerunt, deposita oblata
in altari patenam abscondere sub corporali, et
fortasse ideo quia juxta Ordinem acolythus debet
eam tenere involutam inter sacrificandum. Cooperitur
quoque calix non tam causa mysterii quam cautelae,
usque dum finito Canone dicitur: Oremus,
Praeceptis salutaribus moniti. Discooperitur tamen,