PL 151, col. 984

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

dum legitur, ubi dicitur: Accipiens et hunc praeclarum
calicem. Et ibi: Per ipsum, et cum ipso, et hoc
fortasse ideo quia cautius levatur sine operimento
quam coopertus.
CAP. XI.-- Quid super oblatione sit dicendum.
Composita autem oblatione in altari, dicit sacerdos
hanc orationem juxta Gallicanum Ordinem: Veni,
sanctificator omnipotens, aeterne Deus, benedic hoc
sacrificium tuo nomini praeparatum. Per Christum
Dominum nostrum. Deinde ante altare inclinatus,
dicat hanc orationem, non ex aliquo ordine, sed ex
ecclesiastica consuetudine: Suscipe, sancta Trinitas,
hanc oblationem, quam tibi offerimus in memoriam
Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, etc. Quae utique
oratio a diligentioribus ordinis et comprobatae consuetudinis

observatoribus, tam pro defunctis quam pro
vivis sola frequentatur, qui etsi multoties plurimorum
consuetudini cedant, superflua tamen summopere
devitant. Romanus tamen Ordo nullam orationem
instituit post offerendam ante secretam.
Erectus autem presbyter populum hortatur ad orandum,
et ipse post finitam secretam, praefationem
orditur in Canonem, in qua supernorum civium
ordines merito connumerantur, quia eisdem mysteriis
quae ibi conficiuntur, juxta attestationem sanctorum
Patrum, interesse creduntur. Unde et angelicus
hymnus, id est, Sanctus, sanctus, sanctus, subsequitur,
quem beatus Sixtus papa, in ordine octavus,
constituit ut ante sacrificium diceretur. Hunc autem
hymnum et ipse sacerdos cum aliis necessario debet

dicere, ne seipsum sua prece videatur privasse, qui
et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti
deprecatus est in praefatione. Juxta Romanum Ordinem
nunquam missam [missas] absque lumine celebramus:
non utique ad depellendas tenebras, cum
sit clara dies, sed potius in typum illius luminis
cujus sacramenta ibi conficimus, sine quo et in meridie
palpabimus ut in nocte.
CAP. XII.-- Quid auctum sit in Canone.
Orationem quam Canonem, sive Actionem, propter
regularem sacramentorum confectionem Romano
more appellamus, quis composuerit, aperte non
legimus, nisi quod S. Gregorius quemdam scholasticum
illam composuisse testatur. Multa tamen

eidem Canoni a sanctis Patribus inserta legimus,
sicut a sancto Alexandrino papa, in ordine quinto,
ipsius Dominicae passionis commemoratio interseri
jubetur. Item sanctus Gregorius papa primus: Diesque
nostros in tua pace disponas, usque Per Christum
Dominum nostrum. Et magnus Leo: Sanctum sacrificium,
immaculatam hostiam, in Canone addiderunt.
Item [idem] quoque Gregorius Dominicam orationem
se Canoni adjecisse in Registro suo asserit [(Registr.
lib. VII, ep. 63, ad Joannem Syracusanum)] , ubi quibusdam
inde murmurantibus, humili responsione
satisfecit, inconveniens esse asserens ut oratio quam
scholasticus composuit super oblationem diceretur,
et illa praetermitteretur quam ipsi apostoli ex institutione
Dominica in confectione eorumdem sacramentorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.