PL 151, col. 985

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

usitasse crederentur [creduntur]. In summis
quoque festivitatibus quaedam Canoni in illo
loco, ubi dicitur Communicantes, vel Hanc igitur
oblationem, interponimus, quae tamen ex antiquioribus
et emendatioribus Sacramentariis interponenda
esse didicimus, videlicet in Nativitate Domini, in
Epiphania, in Coena, in Pascha, in Ascensione, in
Pentecoste. [Hujusmodi interpositiones efficiunt ut
illud, Communicantes, apertius per se, quasi in catholica
communione manentes, intelligamus, quam
ad subsequentium sanctorum communionem ipsum
referamus.] Nimis autem temerarium videtur ut nos
aliqua Canoni ad nostrum libitum adjiciamus, nisi
quae a sanctis Patribus adjecta, vel adjicienda esse
cognovimus; praecipue cum inter ipsos sanctos

Patres nulli aliquid adjecisse legantur, nisi qui et
apostolica auctoritate praediti hoc facere potuerunt.
Optimum ergo videtur ut in hac causa terminos
nostrorum patrum non excedamus, nec nos apostolicae
auctoritatis reos efficiamus, si, quod soli apostolicae
auctoritati competit, Canonem nostris interpositionibus
augmentare praesumamus.
CAP. XIII.-- Quid superfluum sit in Canone.
Interponere enim solent quidam ibi suas orationes
ubi dicitur: Memento, Domine, famulorum famularumque,
et ante commemorationem defunctorum.
Item post nomen domini papae sive proprii episcopi,
adjiciunt: Et omnibus orthodoxis atque catholicae et
apostolicae fidei cultoribus, sed superfluo. Nam Ordo
statim in sequenti versu, ubi dicitur: Memento,

Domine, fariulorum famularumque, nobis concedit
ut omnium vivorum commemoremus, quoscunque
voluerimus. Item post pauca addunt: Pro quibus
tibi offerimus, cum in antiquioribus et veracioribus
Sacramentariis, non nisi sub tertia persona offerentes
ibi [scripti] reperiantur. Item ibi: Unde et
memores, Domine, nos tui servi, Nativitatem Domini
commemorant, cum juxta Apostolum in ejusmodi
sacrificio non Nativitatem Domini, sed mortem ejus
annuntiare debeamus. Unde et sanctus Ambrosius,
in libris Sacramentorum: « Quotiescunque, inquit,
offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini,
ascensio Domini significatur. » Quod et sanctus
Augustinus sua attestatione confirmat. Quapropter
et nos ibi tantum passionis, resurrectionis et ascensionis

passionem, resurrectionem et ascensionem]
commemoramus. Haec ergo omnia quae nos adjectiva
notavimus, ille procul dubio superflua et eradenda
judicabit, quicunque antiquiores et emendatiores
Sacramentarios diligenter inspexerit. Sciendum est
autem quod Romana auctoritas nomina vivorum
fidelium internumerare permittit, ubi dicitur: Memento,
Domine, famulorum famularumque; similiter
et defunctorum, ubi iterum dicitur: Memento etiam
et eorum nomina. Aliorum vero sanctorum nomina
annumerare non debemus, nisi quos in Canone invenimus
antiquitus descriptos, excepto post, Pater
noster, in illa oratione ubi juxta ordinem quantumlibet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.