PL 151, col. 986

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

[quorumlibet] sanctorum nomina internumerare
possumus. Et hoc etiam notandum quod personae
praelatorum et subjectorum in Canone distinguuntur.
Ubi enim domini apostolici sive episcopi nostri nomen
assumimus, de praelatis agere videmur. De
subjectis vero statim in sequenti versu, ubi dicimus: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum.
Item illud: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae
de praelatis sonat. Nam quod sequitur: Sed et cunctae
familiae tuae, subjectos videtur intimare. Item: Unde
et memores, Domine, nos servi tui, de praelatis, et
illud: Sed et plebs tua sancta, de subjectis agere non
dubitatur.
CAP. XIV.-- De signis super oblationem.
De signis autem quae super oblationem a diversis

diverse fiunt, nos ab apostolica sede potissimum formam
sumere decrevimus, unde totius Christianae
religionis ordinem et originem suscepimus. Nam et
illi sedi nostro tempore talem Deus gubernatorem,
reverendae, inquam, memoriae Gregorium papam
imposuit, qui sub decem suis antecessoribus, a puero
Romae nutritus et eruditus, omnes apostolicas traditiones
diligentissime investigavit, et investigatas
studiosissime in actum referre curavit. Hunc ergo
doctorem religione et auctoritate praecipuum, imo
apostolicam traditionem per ipsum in consecrandis
mysteriis potissimum imitari decrevimus. Sicut nos
ipsi per ipsum et per episcopos qui eum imitati
sunt, accepimus, imparem numerum semper in dispensatione
signorum super oblationem observamus,

videlicet unam crucem, vel tres, vel quinque faciendo,
et hoc utique non sine certi causa mysterii.
Nam in una et tribus, unum et trinum Deum intimamus.
In quinque autem quinquepartitam Domini
passionem significamus. Merito autem impar numerus
in ecclesiasticis officiis frequentatur, quia nunquam
in duo aequalia unitate impediente dividitur,
sicut unitas sanctae Ecclesiae nullatenus eam in duo
secari patitur. In primis ubi dicitur: Haec dona,
haec munera, haec sancta sacrificia, tres tantum
cruces super panem et vinum communiter facimus,
nec unquam panem a calice separamus in consignatione,
nisi ubi separatim nominantur in Canone.
Ita autem illa communiter signamus, ut erecta pars
crucis, tantum super panem, transversa autem super

calicem protendatur. Nam erecta pars crucis
corpus Dominicum sustinuit; transversa autem ipsius
brachia distendit. Unde et Calix congrue sub brachio
ejus collocatur, quasi de latere Dominico sanguinem
Domini suscepturus. Cum dicimus: Hanc
igitur oblationem, usque ad altare inclinamur, ad
exemplar Christi, qui se humiliavit pro nobis usque
ad mortem crucis. Erecti autem cum dicimus: Benedictam,
ascriptam, ratam, tres cruces super utrumque
simul facimus. Non enim hic sola oblata signanda
est, ut quidam faciunt, sed utrumque
signatur in oblatione. Nam sequitur, ut nobis fiat
corpus et sanguis, subauditur, haec oblatio. Et hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.