PL 151, col. 996

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

cum non aliunde nisi ex ejus praecessione eadem
Dominica nomen et officium obtineat. Sed et Junior
Gregorius papa, scribens de ordinatione [ordine]
sancti Bonifacii archiepiscopi ad Moguntiacenses,
praecepit ut ordinatio quae jejunio Martii ascribitur,
in ingressu Quadragesimae cum eodem jejunio semper
celebretur. Beatissimus quoque Leo papa primus,
in sermone de jejunio septimi mensis, vernum
jejunium in Quadragesima, aestivum in Pentecoste,
autumnale in septimo mense celebrandum esse denuntiavit.
Item beatus Gelasius papa in decretalibus
suis, capitulo 11, constituit, ut ordinationes presbyterorum
et diaconorum, non nisi certis temporibus
fiant, quippe in jejunio quarti et septimi et decimi
mensis, id est Junii, Septembris atque Decembris,

necnon in quadragesimalis initii jejunio, quod procul
dubio Martii intelligitur. Videsne ergo quam
aperte idem jejunium cum ordinatione sua primae
Quadragesimali hebdomadae ascribatur, cum tam
signanter Quadragesimalis initii jejunium cognominetur?
Hoc autem initium Quadragesimae, non a capite
jejunii, sed a subsequenti Dominica est computandum.
Nam quamvis a capite jejunii pro quodam
complemento Quadragesimalis abstinentiae incipiamus,
a subsequenti tamen Dominica, juxta assertionem
sancti Ambrosii et sancti Gregorii et aliorum
sanctorum Patrum, Quadragesimam proprie exordimur.
Nullum autem commoveat quod tempore
Henrici secundi imperatoris duodecim episcopi, Moguntiae
congregati, aliter de hoc jejunio statuisse

leguntur. Cum enim apud ipsos non modica varietas
de hujusmodi jejuniis accideret, eo quod antiquam
sanctorum Patrum traditionem in hac re minus attenderent,
pro hujusmodi confusione corrigenda hanc
sibi regulam proposuerunt, ut deinceps in prima quarta
feria Martii, et in secunda Junii, et in tertia Septembris,
omni anno jejunarent. Sed haec regula apostolicae
auctoritati praejudicare nec debet nec potest,
praesertim cum evidentissime statutis sanctorum Patrum
videatur repugnare. Si enim praedictam regulam
annuatim observamus, multoties non solum in
Quadragesima, sed etiam ante Quadragesimam jejunabimus.
Cum et statuta apostolicorum virorum, et
institutio officiorum, ut praelibatum est, illud infra

Quadragesimam, imo in prima Quadragesimae septimana,
semper celebrare decernant. Indubitanter
ergo refutare debemus quidquid tam evidenter apostolicae
auctoritati contraire videmus, unde totius
Christianae religionis et ordinis exordium et formam
accepimus. Nec mireris hoc jejunium potius Martio
quam Februario ascribi, quamvis in Februario cum
ipsa Quadragesima nonnunquam occurrat. Semper
enim idem jejunium aut Kalendaria aliquando aut
lunationem Martii, aut utrumque simul incurrit:
Februarii autem Kalendaria aliquando, lunationem
vero nunquam attingit. Ergo multo congruentius
Martio ascribitur, quem nunquam relinquit, quam
Februario, quem multoties penitus non attingit. Observatur
sane hoc jejunium cum ipsa Quadragesima

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.