PL 151, col. 997
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
secundum lunationem, sicut et Pascha. Unde non
incongrue ipsum Martio propter lunationem ascribitur,
quamvis in Februario occurrat. Sicut et
Pascha Aprili semper ascribitur, quamvis saepe in
Martio contingat. Nec hoc utique probabili exemplo
carebit, si sacrorum ordinum dispensatio nonnunquam
fiat in Februario, dum hoc egerit quadragesimalis
initii praemutatio [ratio]. Nam reverendissimi
Patres nostri, sanctitate et apostolica auctoritate
praecipui, videlicet Simplicius, Gelasius, Symmachus,
Felix, in Februario ordinationes fecisse leguntur,
cum jam sancta Romana Ecclesia jejunia
Quatuor Temporum in ordinatione observare decreverit,
hocque aliis quoque Ecclesiis ita observandum
promulgaverit. Ergo absque omni dubio observare
debemus. Unde tam certa praecepta et exempla
sanctorum Patrum apostolica auctoritate praeditorum
sufficienter habemus, praesertim cum et facilius observetur
quod provida antiquitas et auctoritas instituit,
quam quod inconsiderata novitas et infirmitas
adinvenit. Nulli enim dubium est quin facilius sit
omni anno idem jejunium Martii in eadem hebdomada
cum eisdem officiis inconfuse celebrare, quam
de hebdomada in hebdomadam non sine confusione
officiorum, ut multi solent, iliud annuatim
mutare.
CAP. XXV.-- De jejunio aestivali.
Gregorius papa septimus apostolicae sedi praesidens,
constituit ut aestivale jejunium infra octavam
Pentecostes annuatim celebraretur. Quod quidem
sapientioribus reverentia sedis apostolicae facile persuasit,
simplicioribus autem nonnulla dubitatio super
hujus statuti promulgatione remansit. Nam non
parum a consuetudine eorum discrepat, quam a quibusdam
scriptis non adeo authenticis mutuaverant, id
est a Moguntiacensi concilio, tempore Henrici secundi
imperatoris facto; hoc enim hanc regulam jejuniis
quatuor temporum praefixit [(can. 3)] , ut in prima
quarta feria Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris,
omni anno jejunetur. Praeterea et hoc attendunt,
quod in quibusdam Sacramentariis inveniunt,
quod et in primo Sabbato Martii, in secundo
Junii, in tertio Septembris, jejunare debeamus. Illo
etiam non minus observato, ut de uno Sabbato XII
lectionum usque in aliud, juxta Amalarium, quatuordecim
hebdomadae computentur. Si igitur, inquiunt,
juxta statutum domini apostolici infra Pentecosten
annuatim jejunaveris, non semper secundam quartam
feriam vel secundum Sabbatum Junii observare poteris.
Sed cur more Pharisaeorum liquamus culicem,
glutientes camelum? Cur, inquam, hujusmodi scripta
praevaricari plus vereamur quam sedis apostolicae
decretum, praesertim cum ob eorum adinvicem
repugnantiam se observare non permittant? Si enim
juxta Moguntiacense concilium in prima quarta feria
Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris omni
anno jejunatur, primum Sabbatum Martii, secundum
Junii, tertium Septembris annuatim observare
nequibis, nec juxta Amalarium quatuordecim hebdomadas