PL 152, col. 485

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne

et quosdam socios alloquens et exhortans
deliberaverunt ipse et sex alii probi viri secum
abrenuntiare mundo et pompis ejus, et ad perpetuam
poenitentiam peragendam eremi deserta competentia
quaerere, et ibidem, relictis omnibus divitiis
et deliciis et honoribus hujus mundi, accipere
singuli cruces suas, et nudi nudum Christum sequi
per arctam viam, quae ducit ad vitam, et latam ac
spatiosam deserere, quae amatores et sectatores
mundi perducit ad supplicia damnatorum.
9.
Et ideo, quia audierant famam sanctitatis
sancti Hugonis episcopi Gratianopolitani, qui prius
aliquo tempore ejusdem magistri Brunonis in scholis
creditur socius exstitisse, sancto spiritu inspirante,
proposuerunt ad memoratum sanctum

episcopum simul accedere, et ejusdem auxilium et
concilium requirere, ut in ejus dioecesi, quam audierant
multis desertis montibus abundare, mererentur
locum congruum obtinere, in quo suum
sanctum et salubre propositum possent effectui
mancipare. Septem igitur sancti viri suprascripti
praedicta de causa ad praedictum sanctum episcopum,
duce sancto spiritu, pervenerunt.
10.
Et, ut utar omnino verbis scriptis in legenda
Vitae S. Hugonis episcopi memorati, per summum
pontificem, qui eum canonizavit, approbata, et confirmata

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.