PL 152, col. 486

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne

:
« Adest magister Bruno vir religiosus
scientia famosus, honestatis et gravitatis ac totius
maturitatis quasi quoddam simulacrum; habebat
autem socios magistrum Landuinum, qui post eum
prior Carthusiae exstitit, duos Stephanos, Burgensem
et Diensem (hi Sancti Rufi canonici fuerant,
sed desiderio vitae solitariae eis, abbate favente,
sese conjunxerat), Hugonem etiam, quem cognominabant
Capellanum, eo quod solus ex eis sacerdotis
fungeretur officio, duos laicos, quos
appellamus conversos, Andream et Guarinum; quaerebant
autem locum eremiticae vitae congruum,
necdumque repererant. Hac ergo spe, simul et
suavi sanctae conversationis odore trahente, venerunt;
quos episcopus, non solum gratanter, sed et

reverenter suscepit, tractavit et voti compotes fecit.
11.
« Ipso namque consulente et juvante ac concomitante,
Carthusiae solitudinem intraverunt atque
exstruxerunt anno Domini millesimo octogesimo
quarto; episcopatus vero dicti sancti Hugonis
quarto. Viderat autem praefatus sanctus episcopus
circa idem tempus per somnium in eadem
solitudine Dominum suae dignationi habitaculum
construentem, stellas etiam septem ducatum sibi
prebentes itineris. Erant vero et hi septem;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.