PL 152, col. 489
Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne
desolatione, cum summa instantia imploravit et impetravit
a curia separari, et quod posset ad eremum
et cellae jam praegustatam dulcedinem et
desideratam requiem repedare.
18.
« Et cum summus pontifex vellet eum confirmare
in archiepiscopum Regiensem, ad quam
ecclesiam, ipso papa annuente, electus fuerat,
nullo modo consensit, sed ipso spreto atque contempto,
apostolico valefaciens ad Calabriae quandam
eremum, cui Turris nomen erat, Deo duce,
pervenit, ibique, multis clericis et laicis congregatis,
monasterium instituit, in quo usque ad finem
vitae suae in solitariae vitae proposito humilitate
constans, charitate flagrans, devotione fervens, Deo
semper adhaesit, et ibidem itinerarii sui cursum
feliciter consummavit. Quem gloriosum Patrem
adeptum fuisse bravium, et coronam felicitatis
aeternae divina clementia per nonnulla miraculosa
indicia declaravit.
19.
« Prius tamen quam de curia recederet, ejus,
ut creditur, meritis et precibus, divina misericordia
omnes ejus socios et subditos revocavit, ita quod
omnino omnes redire Carthusiam consenserunt.
Et ideo magister Bruno impetravit a summo pontifice
litteras ad venerabilem virum Siguinum abbatem
monasterii Casae-Dei, quatenus locum Carthusiae
derelictum per magistrum Brunonem omnino infra
triginta dies a receptione papalium litterarum redderet
et restitueret sociis ac subditis magistri Brunonis
cum omni pristina libertate.
20.
« Et istae videntur primae litterae papales, quae
inveniuntur de ordine Carthusiensi facere mentionem
; quae circa principium Cartularii Carthusiae
sunt conscriptae. Abbas vero Siguinus, recepto mandato
apostolico, gratanter et hilariter obedivit, et
magistro Landuino ac suis sociis locum Carthusiae
libere et liberum reddidit per publicum instrumentum,
quod circa principium Cartularii Carthusiae est
transcriptum. Praedictum autem fratrem Landuinum
magister Bruno priorem ordinaverat Carthusiae,
antequam ad partes Calabriae transmearet
.
21.
« Quia igitur judicia Dei sunt incomprehensibilia