PL 152, col. 490

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne

et abyssus multa, non est locus Carthusiae
indignior judicandus ex eo, quod, postquam sex annis
fuerat divino cultui dedicatus, a praedictis sanctis
viris fuerit derelictus; sed potius propter hoc est
mirabilior et dignior reputandus, quasi, qui etiam
derelictus, tantae virtutis fuerit, quod suos incolas
meruerit ac praevaluerit revocare, nec sine Dei
cultoribus, nec absque divinis laudibus potuerit remanere.
22.
« Sicut etiam divinae dispensationis Providentia
apostolos, jam coeli et terrae principes, aeterna
praedestinatione constitutos, in passione Christi nihilominus
cadere permisit, et a veritate Christianae
fidei separari, ita etiam quod aliqui ex discipulis,
civitate sanctificata Jerusalem derelicta, ad

castella extrinseca infidelitatis vento dispersi, desperationis
fluctibus vacillabant, Christo verumtamen
corporaliter resurgente, resurrexerunt et
ipsi spiritualiter, constantiores et firmiores in fide,
et amore Christi postmodum permansuri, et quia
jam recesserant ab Jerusalem stadiis sexaginta,
eodem die redeuntes fuerunt Christi visione cum
aliis discipulis reformati; ita Deus Carthusiae incolas
primo dimisit recedere, ut postea redeuntes firmiores
existerent, et in sancta perseverantia fortiores.
23.
« Qui enim in fine sexti anni recesserant, in
septimo anno redierunt, ut daretur eis intelligi,
quod, sicut septima die Dominus in creatione primaria
a laboriosis operibus requievit, et post passionem

eodem die quievit similiter in sepulcro, et
septimus annus in lege generali [ al., naturali] fuerat
deditus requiei, et septies septimus annus dicitur
jubilei, ita septimo anno habitatores Carthusiae redeuntes,
ibidem a similibus cessantes operibus peccatorum,
spirituali contemplationis requie recreati
et in sepulcro Christi, id est in claustro et cellis
absconditi quiescentes, tandem ad septimum septenarium
jubilei, laudem et requiem aeternam aeternae
gloriae designantis, ipsi tunc numero septem feliciter
pervenirent.
24.
« Bruno igitur, vir sanctissimus et gemina
scientia praeditus, tam divina scilicet quam humana,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.