PL 152, col. 491

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne · Vita altera (Franciscus a Puteo), J. P. Migne

eloquentia Tulliana praeclarus, discretione, devotione,
morum excellenti honestate praefulgens, coelestiumque
virtutum copioso thesauro ditatus atque
dotatus, Deo et hominibus dilectus et gratus, eremum
Carthusiae rexit sex annis, et post, ut praedictum
est, a papa vocatus, et non diu post ad
eremum Calabriae, cui Turris nomen est, transiens,
ibi, sancto constructo monasterio, multorum Dei
servorum anachoretarum rector exstitit et minister

1.
Non solum Dominum in sanctis ejus, sed etiam
ipsos sanctos in Domino laudare jubemur, sicut
scriptum est: « Laudemus viros gloriosos, et parentes
nostros in generatione sua. Homines divites
in virtute, et pulchritudinis studium habentes,
pacificantes in domibus suis. Quorum corpora in
pace sepulta sunt: et laudem eorum nuntiat Ecclesia. »
Laudemus, inquam, et verbo et imitatione
dignos laude monstremus viros, sic a virtute dictos,
non quidem viatores, cum Veritas dicat: « Neminem
salutaveritis in via; » sed gloriosos, scilicet in
gloriam jam receptos, et de sua immortalitate securos;

et parentes nostros spirituales, quorum fidem
et opera imitari debemus, et quorum doctrina et
exemplis Deo geniti sumus, secundum illud Apostoli:
« Per Evangelium ego vos genui. » In
generatione sua, id est, secundum ea quae fecerunt
in vita sua.
2.
« Homines divites in virtute. » Nam virtutes
verae divitiae sunt, quae violenter auferri non possunt.
« Pulchritudinis studium habentes. » Per veram
fidem et debitam ordinationem cogitationum,
affectionum et operum. « Pacificantes, » id est,
pacem habentes et facientes in domibus suis. Quorum
corpora in exspectatione pacis perfectae, quae
dabitur in resurrectione, sepulta sunt: et laudem
eorum nuntiat Ecclesia, eorum videlicet exempla,

et gloriosa facta narrando ad Dei honorem et aliorum
informationem. Hoc est enim illud juge sacrificium
quod in Dei Ecclesia sine intermissione offertur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.