PL 152, col. 492

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne · Vita altera (Franciscus a Puteo), J. P. Migne

[ al., magister], et ibidem, felici vitae suae cursu peracto,
migravit ad Dominum post egressum Carthusiae
undecimo anno nec plus, nec minus, sicut in
libris Consuetudinum domni Guigonis, quae sunt in
domo Carthusiae, continetur. Juxta sepulcrum
ejus immediate fons vivus emanat, qui divina clementia
in hujus Viri sancti meritis multis languoribus
fidelium optatae confert remedia sanitatis. »

Sacrificium acceptabile, holocaustum pingue,
non hircorum aut vitulorum, sed laudis; dum scilicet
laudatur Deus in sanctis suis ab homine, quem
creavit, quem redemit, cui et regnum coeleste promisit.
Hoc est sacrificium Deo gratum, credentibus
vero utile et necessarium. Necessarium quidem,
cum per prophetam Dominus dicat: « Immola Deo
sacrificium laudis. » Ei vero gratum et acceptabile,
quia « sacrificium laudis, inquit, honorificabit
me. » Nobis autem utile, quia illic ostendam
illi salutare Dei, Christum scilicet, qui caput
est omnium sanctorum, et merces eorum.
3.
Laudemus igitur, dilectissimi fratres. Dominum
in sanctis ejus: et praecipue in hoc beatissimo
patre nostro Brunone, cujus hodie festivitas agitur,

qui nos in Christo genuit: qui vitae viam nobis in
eremo praeparavit, et vivendi normam suo exemplo
monstravit. Et quamvis eum ut dignum est laudare
non sufficiamus, ab ejus tamen laude cessare non
debemus. Exaltemus itaque eum et laudemus, quantum
possumus, quia major est omni laude. Narremus
mirabilia ejus, quae fecit; annuntiemus inter
gentes opera ejus, ut ex eis glorificetur Deus, et
ut nos eum, quem Patrem habere meruimus in terris,
socium et confratrem, ejus nos adjuvantibus
meritis et precibus, habere mereamur in coelis.
CAPUT PRIMUM. Occasione defuncti, qui sese damnatum, inter solemnes exsequias e feretro proclamat, in solitudinem secedere Bruno statuit, alios in idem propositum attrahit, iterque cum his ad Hugonem, Gratianopolitanum episcopum, suscipit.
4.
Temporibus Gregorii septimi, Romani pontificis,
et Henrici quarti imperatoris circa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.