PL 152, col. 646
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
quasi verbis postula a me gentes. Et ego
qui ut Dominus potens sum, dabo tibi gentes haereditatem
tuam, id est ut sint haereditas tua, ut excolas
eas sicut aliquis haereditatem excolit. Et non paucas
gentes dabo, sed terminos terrae dabo possessionem
tuam. Per terminos terrae, omnes gentes designat.
Non quod omnes, sed quia de omnibus erat daturus,
testante Apostolo: « In nomine Jesu omne genu
flectatur [(Philip. II, 10)] , » id est omnismodi genu.
Vel determinatio sic esse potest: Dabo gentes, et
non omnes, sed terminos terrae, id est terminantes in
se terrenitatem, id est finientes. Et bene prius haereditatem,
post vero dicit eis possessionem. In primis
enim excolet eos ut haereditatem, postea vero possidebit,
id est dominabitur eis, dabo gentes, et Sion,
et merito. Nam reges eos in virga ferrea, id est in
inflexibili regimine, 7 ut neque morte neque vita
separentur a charitate [(Rom. VIII, 38)] . Et ut bene
regantur, confringes eos, tanquam vas figuli, id est
in ea parte in qua sunt fragiles, ut vas figuli, secundum
vitia scilicet. Et quia posset quaeri quare,
propter mortis obedientiam, gentes ei sit daturus;
cum nulli prophetarum, propter eum morientium,
istud dederit. Quare, hoc exponendo praemittit sic: Dabo tibi
soli gentes, nam tu es Filius meus, et non
carnaliter genitus neque temporaliter, sed ego genui
te hodie, id est perpetualiter. Et bene dicit hodie,
nam in divinitate non est transmutatio nec vicissitudinis
obumbratio [(Jac. I, 17)]
. Sed ibi hodie, id est
immutabile praesens. Et bene dicit genui, quod perfectum
tempus est, ne quia dixerat hodie, videretur
nunc incipere. Perfecte enim genitus est. Quasi
dicat: Tu es Filius meus consubstantialis.
Demonstrato se regem esse ex paterna auctoritate,
facit apostropham ad illos quorum rex est, adhortans
illos et instruens sic: Et quando quidem rex
vester sum, vos prius servi peccati, nunc autem
reges effecti; mihi enim servire regnare est, intelligite.
Et vos qui intelligere non potestis, intelligere
namque perfectorum est, erudimini a doctoribus.
Et exponit quos vocet reges, sic: Vos reges dico qui
judicatis, id est damnatis in vobis per confessionem, terram,
id est terrenitatem, dico intelligite erudimini,
et sic servite Domino, et non negligenter; « maledictus
enim qui facit opus Domini fraudulenter [(Jer. XLVIII, 10)] ,
» sed in timore: « Initium enim
sapientiae timor Domini [(Prov. I, 7)] . » Et non in
servili timore, sed exsultate ei, id est exsultando et
timendo servite ei. Quasi dicat: Casto timore servite
ei, et sic exsultate, ne insolescatis, sed semper
sitis in tremore, ut « qui stat videat ne cadat [(I Cor.
X, 12)] . » Et si in serviendo Domino occurrerit vobis
disciplina, id est tribulatio, quae est disciplina, id
est correctio ejus, apprehendite ipsam disciplinam,
id est non inviti, sed libenter eam suscipite. Apprehendere
enim libenter capere est. Et vos intelligentes,
hoc facite duplici causa, ne, si non servieritis,
et non apprehenderitis, quando, id est aliquando irascatur Dominus,
quasi dicat: Non timore poenae,