PL 152, col. 647

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

sicut servi dominis, sed ideo ne offendatur Deus,
sicut filius non timore poenae servit patri, sed ne
ipsi displiceat. Et ideo servite et apprehendite, ne
pereatis de via justa. Quod est dicere: Ne pereat in
vobis justitia quae est via per quam venitur ad
vitam. Quasi dicat: Ne perdatis justitiam, et vos, erudimini,
qui non estis adeo perfecti ut his de causis
serviatis et apprehendatis, servite et apprehendite
hac causa; nam beati erunt qui bene servientes
confidunt in eo. Nam in non servientibus non est
confidentia, sed praesumptio. Et per hoc quod dicit: Beati qui confidunt in eo,
datur intelligite contrario,
per aposiopesim, quod miseri omnes qui non confidunt.
Et beatitudo illa et felicitas illa apparebunt,
cum ira, id est vindicta ejus exarserit. Et hoc futurum

est in brevi tempore. Bene dicit exarserit. Nunc
enim ardet secundum animae excaecationem, tunc
vero extra ardebit, id est plus ardebit, in corporis
scilicet et animae damnationem.
IN PSALMUM III.
Titulus tertii psalmi, Psalmus David, cum fugeret
a facie Absalon filii sui. Hic titulus hujus psalmi
tertii, et secundum historiae denotationem et secundum
vocis interpretationem, intentionem psalmi
exprimit. Quod enim David a filio dicitur persecutus
fuisse, significabat Christum a discipulo suo, qui
filius ejus erat specialis, persequendum fore. Absalon
autem David filius, patris pax interpretatur. Non
quod erga patrem pacem haberet, sed quia cum eum
persequebatur, pater erga eum pacem semper habebat.

Ita et Christus cum a Juda filio suo traderetur,
pacem erga eum habens, osculum etiam ei non
denegavit. Sicut autem ille pro nequitia periit suspendio,
sic et Judas periit pro venditionis flagitio.
Et bene titulum hunc ante titulum Miserere mei,
Deus [(Psal. L)]
, posuit, qui talis est: Psalmus David
cum intravit ad Bethsabet. In hoc quippe innuitur
non ad historiam psalmum istum intelligendum esse.
Si 8 enim ad historiam esset accipiendum, utique
post Miserere mei, Deus, secundum historiae seriem
esset ponendus. Titulus vero sic exponitur: Psalmus
David cum fugeret a facie Absalon filii sui.
Quod est dicere: Psalmus, id est tractatus iste attribuendus
est David, id est Christo, continens illud

negotium quod contigit ipsi Christo cum fugeret, id
est cum recederet, a facie, id est a praesentia Absalon,
id est Judae filii sui, id est discipuli sui: « Tunc
cum misisset diabolus in cor ut traderet eum Judas
Simonis Iscariot [(Joan. XIII, 2)] . » Et est vox Capitis,
de multiplicatione persequentium se sine causa
admirative agentis, non ut admiretur, cum Dei
dispositione sciat esse futurum, sed quia posset inde
quilibet admirari. Quod, ut ostendat quid ex illa
persecutione sit assecuturus, ne credentibus in se
admiratio aliqua relinquatur. Et hoc sic dicit:
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Quid, est dicere: Cum, tu Pater, sis Dominus omnium,
in regno tuo nil debeat esse temerarium, ad
quid futurum permisisti quod multiplicati sunt inimici

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.