PL 152, col. 649

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

post qui a me exaudiatur, exsurrexi, id est exsurgam.
Et bene dicit: Non surgam, sed exsurgam; 9
id est extra aliorum surrectionem surgam. Gloriosior
enim ero cunctis aliis resurgentibus. Per hoc
quod dicit dormiam, innuit quia non longa erit mors
illa, sed ad horam, unde possit cito excitari, sicut
aliquis de dormitione. Per hoc quod dicit soporatus,
innuit quod cum quiete erit, et cum securitate resurgendi.
Soporatus namque dicitur qui secure dormit,
vel quia dixerat dormiam, id est brevem mortem
patiar. Ne putaremus quod mox resurgeret,
addit: Soporatus ero, id est aliquantulum dormiam.
Ostensa utilitate sua de morte sua, ostendit et jam
utilitatem membrorum; sic dico, quia Dominus susceptor
meus erit, id est suscipiet me, id est

resuscitabit: Non timebo millia populi circumdantis
me, id est meos. Per hoc quod dicit millia populi
circumdantis, designat multam fore persecutorum
turbam. Quasi dicat: Quia ego vici, et mei vincent;
non timebo ne mei vincantur. Sicut alibi dicit:
« Confidite, quia ego vici mundum [(Joan. XVI, 33)] : »
dico: Non timebo. Et ut ipsi vincant, tu, Deus, qui
potens es, et videris persequentibus impotens, exsurge,
id est potens appare. Et salvum fac me, id
est meos, ne cedant hostibus. Et dignum est; nam
es Deus meus, id est meorum, et non alius. Et hoc
video, per contrariam sententiam, quia salvabis
meos; nam destrues adversarios. Ostensio per contrarium.
Et hoc sic dicit: Salvabis meos. Et hoc
inde scio quia percussisti, id percuties, scilicet

destrues, et in corpore et in anima, omnes adversantes
mihi in passione sine causa, vel mihi, id est
meis, et non solum minores, sed etiam dentes peccatorum,
id est illos qui sunt dentes inter peccatores,
id est incorporantes minores in malum, sicut
dentes atterunt cibum ut incorporent. Contrivisti,
id est conteres, id est destrues ex toto, vel, dentes,
id est corrosores detrahentes mihi vel meis. Et quia
pro suis oraverat, diceret aliquis: Ad quid pro eis
oras? nam possent, si bene vivant, per se salvari.
Et ideo adjungit: Necessario oro Deum ut exsurgat;
nam Domini est salus, id est nullus poterit salvari
ab incorporatione inimicorum, nisi per eum
qui Dominus est, potens justos salvare et malos

damnare. Modo facit ad eum apostropham ex nimia
affectione, sic: Per te est salus ab inimicis in hoc
mundo, et non solum hoc, sed benedictio, id est
aeterna remuneratio ventura super populum tuum,
id est ventura de superioribus in illis qui, prius
filii perditionis, sunt futuri populus tuus. Erit tua,
id est per te data, sicut scriptum est: « Nemo potest
venire ad me, nisi Pater meus traxerit illum [(Joan. VI, 44)] .
»
IN PSALMUM IV.
Sequitur titulus quarti psalmi; qui talis est: In
fine psalmus cantici David. Qui sic exponitur: Psalmus,
canticum istud, id est tractatus est dictus
psalmus cantici, eo quod principaliter tractat de
psalmo, id est de bono opere, et secundario de cantico,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.