PL 152, col. 650
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
id est de remuneratione boni operis. Attribuendus
est David, id est perfectae Ecclesiae; quae est
manu fortis contra diabolum. David, dico, tendenti
in finem, id est in Christum, finem prophetiae et
legis. Psalmus dicitur symphonia illa quae manuum
exercitio fit in aliquo instrumento musico, quae
vulgo Luydas dicitur. Et quia delectabile est, et
opere fit manuum, pro bono opere ponitur; quod
cum exercitio manuum factum Deum delectat. Canticum
autem symphonia dicitur, qua viva voce
expressa, magis quam psalmo animus delectatur,
ideoque pro remuneratione futura quae dulcior erit
opere bono ponitur. Et est vox perfecta Ecclesiae,
imprimis minores exemplo sui informans, ut in
tribulatione orare, sicut et ipsa, non cessent, et
exaudiantur, sicut et ipsa; postea vero infideles ab
infidelitate ad fidem revocantis et ad poenitentiam,
et malorum cessationem bonamque operationem vocantis,
et sic ad spem remunerationis exemplo suo
eos inducentis. Et hoc sic dicit.
10 Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae
meae. Quod sic exponitur: O vos minores, invocate
Deum in tribulatione vestra, et exaudiemini; nam cum invocarem exaudivit me,
id est audivit, ut impetrarem, Deus
opifex justitiae meae, id est qui fecit
me justam, ut digna essem ad audiendum. Modo
facit apostropham ad Deum ex nimia affectione,
quasi gratias agens, et exponens in quo eam exaudivit,
dico exaudisti. Et verum est; nam in tribulatione
positae dilatasti mihi, id est dilatationem dedisti
mihi. Quasi dicat: Cum tribulantes me, angustam
vellent et parvam facere justitiam meam,
fecisti econtrario magnam et dilatatam; et tu, qui
jam exaudisti, exaudi iterum orationem meam, id
est mihi utilem, et ex mea intentione recta procedentem,
et exponit unde exaudiet. Sic dico exaudi,
id est miserere mei, ne cedam tribulantibus, vel
mei, id est meorum ne cedant. Per hoc quod cum
reiteratione orat, instruit minores incessanter
orare, juxta illud Apostoli: « Sine intermissione
orate [(I Thess. V, 7)] ; » et illud Evangelii: « Orate
ne intretis in tentationem [(Luc. XXII, 20)] . » Instructis
minoribus paucis verbis, conversionem ad infideles
facit, instruens eos pluribus verbis, cum
majori egeant instructione quam qui aliquantulum
sunt instructi, et prius ostendit vana esse quae colunt,
quantum ad gentiles, et mendacem excusationem,
quantum ad Judaeos: et sic dicit: Filii hominum,
etc. Quod sic exponitur: Ego jam exaudita
sum, et vos, si similiter clamaretis, similiter exaudiremini.
Et, vos filii hominum, usquequo eritis gravi
corde? Hoc dictum est communiter, et Judaeis et
gentibus. Et bene dicit filii hominum, quasi dicat:
Vos qui non ex irrationalibus animalibus, sed ex
rationalibus processistis, ex hominibus scilicet, non
creaturam sed Creatorem colentibus. Nullus enim,
etiam gentilis est qui, ex illis qui Dei notitiam habuerunt,
longa licet sanguinis serie non processerit,
ut ex Abraham multi, et Noe caeterisque fidelibus.