PL 152, col. 661

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Excaeca eos in mente, et fac eis auferri fines patriae
eorum, et sic potens in vindicta appare, et hoc non 18
est imprecatio, sed divini judicii (ut justum
esse, illud nobis innuat) concessio. Post concessionem
divinae justitiae in inimicos, orat pro membris
sic: In inimicos exsurge in ira, et e contrario ad opus
eorum qui non sunt inimici sed discipuli, exsurge
in auxilium, in praecepto, id est in obedientia praecepti, quod mandasti
eis per me, ut se scilicet invicem
diligant, et tollant crucem suam, et sequantur
me [(Matth. XVI, 24)] . Ac si dicat: Adjuva eos mittendo
sanctum Spiritum ut possint obedire praecepto
tuo per me mandato: ut te diligant et me sequantur,
et aliis verba vitae praedicent, et caeteris obediant,
quae eis praecepi, et si exsurrexeris per praedicationem

eorum, Synagoga, id est congregatio, populorum
circumdabit te, id est erit in familiaritate fidei
tuae, et bene dicit populorum, etiam si ad solos Judaeos
referatur: multi enim populi, id est multae
turbae Judeorum conversae sunt; sicut una die tria
millia; alia vero quinque millia leguntur conversa
fuisse [(Act. II, 4)] . Sequitur.
Et propter hanc in altum, etc., quod sic continuat:
dixi quod Synagoga circumdabit te, et propter hanc
Synagogam non solum propter discipulos regredere
in altum, o Verbum, id est in altissimam aequalitatem
Patris. Non quod ibi semper non fuerit, sed idem
est ac si diceret: Tu qui ante saecula Patri aequalis
exstitisti et exstas, illis (quia me tribulari permittis:
quia inaequalis videris,) ostende te esse aequalem,

me in coelos ascendere faciendo; ut eis, Synagogae
scilicet et discipulis, Paracletum mittas, et sic per
ascensionem meam revertere in altum gloriae tuae,
id est qui creditus es a prophetis multisque aliis
fidelibus aequalis, et modo non crederis aequalis,
reostende te aequalem esse, et sic revertere in altum,
ut Paracletum eis mittas. Quod autem sequitur: Dominus judicat populos,
conversio est ad auditores,
ut ostendat quasi a toto se liberandum esse et salvandum,
et sic continuat: Oro liberari et salvari;
quod vere erit. Nam Dominus, Verbum, judicat populos
omnes sicut judicandi sunt: in aequitate scilicet,
et me in aequitate judicabit liberando et salvando,
secundum quod alibi dicitur: « Non enim

Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit
Filio [(Joan. V, 22)] . » Cum vero dicit, Judica me, etc.,
apostropham facit ad Verbum sibi personaliter unitum:
sic quandoquidem populos omnes judicas, ut
judicandi sunt, et me judica, Domine, secundum
quod innocentia mea promeruit et justitia mea,
faciens scilicet resurgere, et in coelum ascendere, et
mundum post me abire: et hoc sic est in libro: Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et innocentiam
meam.
Et bene dicit meam, specialiter
enim erat ipsius, cum nullus a Deo justus et innocens,
et quamvis dicam justitiam et innocentiam
meam, tamen super me, id est de superiori datae
sunt, id est de Dei dispositione; juxta illud: « Omne
datum optimum, et omne donum perfectum desursum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.