PL 152, col. 662

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

est (Jacob I, 17). » Sequitur: Consummetur, etc.;
quod sic continuat: Dixi superius: Libera me et
salvum fac, et postea interposui, sed non sic oro
salvari et liberari ut mori fugiam, sed ut consummetur,
id est perficiatur in me nequitia peccatorum,
dando me in mortem. Et sic diriges justum, me scilicet,
id est directum ostendes, gloriose resuscitando
et super coelos exaltando, mundumque subjugando,
qui modo dicor injustus et legis distortor. Et
vere diriges. Nam tu es scrutans, id est sciens,
corda, id est cogitationes, et renes, id est operationes
vel delectationes, et cum omnes cogitationes et
operationes vel delectationes scias, et meas scis
justas esse; et ideo dirigis, et vere scrutaris corda
et renes, Deus enim es. Non ideo ponit scrutans,

quod aliquid enim oporteat scrutari, omnia enim
scit, sed quia scrutantium est scire, ponitur scrutans
pro sciens. Renes ponit pro operationibus vel
delectationibus: quia renibus generationem operamur,
et ibi delectamur.
Quia superius dixerat: Judica me secundum justitiam 19
meam, ne putaretur arroganter esse dictum,
ostendit justitiam suam bene promeruisse, ut eum
adjuvet, et hoc dicit: Bene dico, o auditores: Judica
me secundum justitiam meam, nam adjutorium
meum est justum a Domino, id est justum est ut me
adjuvet, qui Dominus salvos facit rectos corde.
Ostensio a minori. Quasi dicat: Quandoquidem
omnes rectos corde salvos facit, qui indigniores me
sunt, multo magis justum est ut me adjuvet, salvum

faciendo. Sequitur Deus judex, etc. Et non
conversi, etc. Et est secundus versus prius legendus,
qui sic continuatur. Quia dixerat: Consummetur
nequitia, facit apostropham ad ipsos peccatores,
hortans ut poenitentiam agant de nequitia illa, ne
Deus vibret in eos gladium. Hanc vero exhortationem
facit pro quibusdam salvandis: et ut nos instruat
orare pro inimicis, sicut idem in Evangelio
dicit: « Orate pro persequentibus et calumniantibus
vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est [(Matth. V, 44)] .
» Et sic continuat: dixi: Consummetur
nequitia, et vere consummabitur. Et ne propter
nequitiam illam pereatis, convertimini poenitendo;
nam nisi conversi fueritis, gladium suum, id est

vindictam suam, vibrabit, id est parabit super vos,
et merito. Nam ipse judex justus non poterit vobis
non retribuere quod dignum erit. Et fortis est ad
hoc faciendum, sicut per Moysen dicit: « Non est
qui de manu mea possit eruere [(Deut. XXXII, 39)] . »
Et vere fortis est et justus, nam Deus est. Et quamvis
justus et fortis, tamen patiens est, id est patienter
vos exspectans ne pereatis, sicut idem dicit:
« Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et
vivat [(Ezech. XXXIII, 11)] . » Et vere patiens. Nunquid
enim irascitur, id est punit nos: in ira, id est
in vindicta, per dies singulos cum hoc promereamur:
Quasi dicat: Nisi patiens esset, nobis per singulos
dies irasceretur. Et ut non habeatis occasionem
gladium evadendi, nisi convertamini, tetendit hic, id

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.