PL 152, col. 664

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

et: convertetur dolor in caput ejus. Et ut haec
omnia fiant, o auditores, Confitebor Domino, Verbo,
id est laudes ei dicam, secundum justitiam ejus
mihi datam, id est, secundum mensuram justitiae
confitebor ei: sicut me caeteris justiorem fecit omnibus,
ita laudes agam ei prae omnibus. Et non solum
confitebor, sed etiam psallam, id est bene operabor, nomini Domini,
id est ad honorem nominis
Domini: exhibens me servum et ipsum Deum et
merito ad honorem nominis Domini altissimi. Nam
altissimus est, scilicet Dominus dominorum. Psallere
proprie dicitur manuum operatione in psalterio
modulari, ideoque pro operari ponitur.
IN PSALMUM VIII.
Sequitur titulus octavi. In finem pro torcularibus,

psalmus David. Quod sic exponitur: Psalmus iste
attribuendus est David, id est ipsi prophetae: tendenti
in finem, id est in Christum: vel in finem, id
est in perfectionem bonorum, David dico agenti pro
torcularibus, id est pro Ecclesia. Torcularibus vero
dicit pluraliter: pro duabus Ecclesiis de Judaeis et
gentibus: vel pro multis singularibus Ecclesiis,
quae dicuntur torcularia per similitudinem. Quia
sicut in vinum et acinum, sic in Ecclesia
boni malique continentur: qui tandem in judicii
die separabuntur sicut vinum ab acino; juxta illud
Dominicum: « Exibunt angeli et separabunt malos de
medio justorum [(Matth. XXIII, 49)] . » Et est in hoc
psalmo vox proprie pro contuitu Ecclesiae futurae in
Dei laude: ut alios eum laudare instruat, sic cum

admiratione prorumpentis.
Domine Dominus noster existens, id est quem
nos soli Judaei cognoscimus esse Dominum nostrum,
gentes enim nondum te cognoscunt: Quam admirabile
est futurum, id est cum quanta admiratione
gloriosum, nomen tuum. Hoc scilicet quod tu
Dominus omnium es, in universa terra, id est in
gentibus universae terrae? Ac si dicat: Qui modo
solummodo in Judaea notus es, ab omnis modi
gentibus cognosceris; juxta illud: « Omnes gentes
ad te current [(Isa. IV, 5)] ; » et alibi: « Omnes
gentes quascunque fecisti venient et adorabunt
coram te, Domine [(Psal. LXXXV, 9)] : » et
exponit quomodo fiet admirabile, sic: Dico quod

admirabile, et hoc ideo, quoniam magnificentia
tua, id est Filius tuus, qui emphatice dicitur
magnificentia, faciens suos magnificos, elevata
est, id est exaltabitur super coelos materiales: vel super coelos,
id est divinas Scripturas, quae sunt
altae respectu saecularium: sicut coeli alti sunt, id
est altior erit in sanctitate quam divinae Scripturae
testatae sint. Vel super coelos, id est super
rationales creaturas, id est dignior erit angelis et
hominibus, qui digni sunt prae aliis animalibus:
sicut coeli terra digniores sunt, ideoque coeli dicuntur:
et ut appareat magnificentiam tuam elevandam
esse, perfecisti laudem, id est perfectam
facies laudem, ex ore infantium, et non magnorum,
sed ut mirabile fit et lactentium, id est parvorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.