PL 152, col. 665

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

rum 21 qui hoc non habuerunt a se, sed a sancti Spiritus
operatione. Quod est dicere: Ut convincantur
Judaei Christum magnificentiam tuam esse, et super
coelos elevandum: puerorum infantia sancti Spiritus
operante gratia, tibi testimonium perhibebit, dicens:
« Hosanna filio David [(Matth. XXI, 15)] . » Et hoc
quod tu perficies laudem: facies propter inimicos
tuos Judaeos: qui te Dei Filium esse denegabunt:
ut eorum infantium mirabili testimonio destruas
inimicum et ultorem vel defensorem, id est convincas:
mendacem esse probans Judaicum populum
qui inimicus tuus erit, et dicet se ultorem et defensorem
legis suae, juxta illud: [(Joan. IX, 16)] . « Hic
homo non est a Deo: qui Sabbatum non custodit [(Joan. XIX, 7)] .
» Et alibi dicitur: « Secundum legem

debet mori, quia Filium Dei se fecit. »
Et ideo elevabitur magnificentia, quoniam per
ipsam magnificentiam videbo ego coelos tuos, id est
praedicatores tuos qui erunt in virtutibus excelsi:
hoc est ego modo video spe, quandoque videbo re:
visu animae non corporis per magnificentiam tuam
elevatam super coelos tuos, id est praedicatores. Coelos
dico: qui erunt opera digitorum tuorum, id
est constituentur per digitos tuos, id est per dona
sancti Spiritus, qui dicitur digitus eo quod per eum
Pater operatur, sicut aliquis per digitos: secundum
quod in Evangelio dicitur: « Si in digito Dei ejicio
daemonia [(Luc. 11, 20)] » : et per coelos videbo constitui
lunam, id est universalem Ecclesiam: quae
dicitur luna, eo quod sicut luna aliquando videtur

decrescere in tempore scilicet persecutionis, aliquando
vero crescere in tempore pacis. Et stellas,
id est particulares Ecclesias, quae parvae sunt ad
comparationem universalis: sicut stellae ad comparationem
lunae. Quae, id est lunam et stellas tu Deus fundasti,
id est fundabis, id est quae non poterunt
constitui per ipsos coelos nisi te fundamentum ponente,
ut ait Apostolus: « Fundamentum aliud
nemo potest ponere praeter id quod positum est:
quod est Christus [(I Cor. III, 11)] . » Et iterum: « Neque
qui plantat est aliquid: neque qui rigat, sed qui
incrementum dat, Deus [(Ibid.)] » Videns vero propheta
coelos esse constituendos, et Dei magnificentiam
elevandam: et hoc totum propter hominem

futurum: quod vile et abjectum secundum corporis
debilitatem videretur; ut eum erga Deum benivolum
reddat, sic in ejus laudem prorumpit. Quando
quidem magnificentia elevabitur et coeli constituentur:
et hoc totum erit propter hominem.
Quid est homo, id est quam magnum quid homo:
et inde hoc potest videri quod tu memor es, id est
eris, ejus, id est qui visus es eum oblivioni tradidisse,
per culpam Adae: memor eris ejus per obedientiam
Christi, eum immortalem faciens. Post
laudes hominis, filium hominis magis laudat, ut ei
omnia subjecta esse ostendat sic dicens. Dico quid
est homo. Aut ita dignius possum dicere. Quid, id
est quam magnum, quid est filius hominis, id est
Christus: et inde probari hoc potest magnum quid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.