PL 152, col. 666

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

esse: quoniam visitas, id est visitabis eum in hoc
quod minuisti eum, id est minorem fecisti eum: paulominus ab angelis.
Ac si dicat: Quia propter
hominem redimendum eum angelis minorem facies,
redimendum eum angelis minorem facies, mortalem
scilicet et passibilem, visitabis eum educens de ipsa
mortalitate et passibilitate. Et exponit quomodo visitabit
eum sic. Vere visitabis. Nam coronasti, id est
coronabis eum gloria resurrectionis: et honore ascensionis.
Vel gloria, id est illustratione infernorum:
ex hoc scilicet quod cum majestatis gloria descendet
ad inferos. Et honore, id est victoria mortis,
et postea constituisti, id est constitues eum super
opera manuum tuarum, id super rationales
creaturas, quae dicuntur Dei manu operatae, id est

prae caeteris dignae, cum Dei manu dicantur factae.
Et non pauca opera: sed omnia opera subjecisti, id
est subjicies: sub pedibus ejus, id est sub humanitate
ejus: quod est dicere: Non solum secundum
Deitatem Dominum omnium eum constituisti, sed
etiam secundum humanitatem. Et bene humanitas
dicitur 22 pes: cum inferior fuerit deitate, sicut pes
aliis membris inferior est. Et hoc probat a partibus
sic. Scilicet oves ei subjicies, id est illos qui sunt
summae simplicitatis et innocentiae, velut oves: et boves universas,
id est praedicatores qui bene dicuntur
boves, id est excolentes minores, et pascentes
eos doctrina sua: sicut boves agros excolunt, et
vitulos suos lacte pascunt: insuper, id est etiam pecora campi
subjicies ei, id est voluptuosos qui ita

sunt intenti voluptati, ut desideria sua expleant:
sicut pecora in camporum pascuis demorantur
ut ventri serviant. Et merito voluptas campo
comparatur, cum ampla sit ad carnis desideria
complenda: sicut campus amplus est. Et volucres
coeli subjicies, id est illos qui per vanitates
irrationabiliter vagantur: sicut volucres per coelum. Et pisces maris,
id est curiosos hujus mundi: qui
mundus mare dicitur, eo quod crebris tribulationibus
admodum maris inquietetur. Curiosi vero, id est
hujus mundi scilicet avari, dicuntur pisces eo
quod, sicut pisces in fluctibus, ita in saecularibus
sunt depressi sollicitudinibus. Qui pisces perambulant,
id est circum natant, semitas, id est vias

maris, id est negotia hujus saeculi: quae viae sunt
per quas venitur ad lucrum saeculare. Vel pisces
dicuntur philosophi hujus saeculi, eo quod sicut
pisces in mari, ita in saeculari scientia involvuntur.
Et bene dicuntur perambulare semitas maris, id est
subtiles sententias illius scientiae saecularis. Ostensis
omnibus Ecclesiae membris Christo subjiciendis,
sicut a laude incepit: ita in laudem finire intendit
sic inferens: Ergo quia oves, etc.; quae dixi Dominico
homini per te subjicientur: Domine dominus
noster, et caet. Et hoc ut superius exponitur.
IN PSALMUM IX.
Sequitur titulus psal. noni: In finem pro occultis
filii, psalmus David, quod sic exponitur. Psalmus iste

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.