PL 153, col. 12
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
quasi destructor legis falsa suspicione habebatur,
voluit tacito nomine de figuris legis et veritate
Christi reddere rationem, ne odium nominis in
fronte praetitulati, utilitatem excluderet lectionis.
Non est sane mirum si eloquentior videatur in proprio,
id est Hebraeo, quam in peregrino, id est in
Graeco, quo caeterae Epistolae sunt scriptae, sermone.
Movet etiam quosdam quare Romanorum Epistola
in primo sit posita, cum eam non primo scriptam
ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam
scripsisse testatur, cum Corinthios et alios
jam ante, ut ministerium quod secum portaturus
erat, colligerent, litteris adhortatus sit. Sed inde
intelligi quidam volunt ita omnes Epistolas ordinatas,
ut prima poneretur, quamvis posterior fuerit
destinata, ut per singulas Epistolas gradibus ad
perfectiora veniretur. Romanorum namque plerique 2
tam rudes erant, ut non intelligerent Dei se gratia
et non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo
inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere
asserit corrigi, vitia gentilitatis priora commemorans. Corinthiis
autem jam dicit scientiae gratiam
esse concessam, et non tam omnes increpat, quam
cur peccantes non increpaverunt reprehendit; sicut
ait: Auditur inter vos fornicatio. Et iterum: Congregatis
vobis cum meo spiritu, tradere hujusmodi
Satanae. In secunda vero Corinthii laudantur, et ut
magis ac magis proficiant commonentur. Galatae
vero jam nullius criminis arguuntur, nisi hoc tantum,
quod callidissimis pseudoapostolis crediderunt.
Ephesii
sane nulla reprehensione, sed multa
laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses
etiam multo magis collaudantur,
qui nec audire quidem falsos apostolos voluerunt. Thessalonicenses
nihilominus in duabus Epistolis
omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem
inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione