PL 153, col. 11

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Primum quaeritur quare post Evangelia, quae supplementum
legis sunt, et in quibus nobis exempla
et praecepta vivendi plenissime digesta sunt, voluerit
Apostolus has Epistolas ad singulas Ecclesias destinare.
Hac autem causa factum videtur, ut scilicet
initia nascentis Ecclesiae, novis causis existentibus,
praeveniret, et ut praesentia atque orientia resecaret
vitia; et post futuras excluderet quaestiones, exemplo
prophetarum, qui post editam legem Moysi, in
qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus
tamen doctrina sua rediviva semper populi compressere
peccata; et propter exemplum vivendi,
libros ad nostram etiam memoriam transmiserunt.
Deinde quaeritur cur non amplius quam decem Epistolas
ad Ecclesias scripserit. Decem sunt enim,

cum ea quae dicitur ad Hebraeos; nam reliquae
quatuor ad discipulos specialiter sunt porrectae. Ut
ostenderet Novum non discrepare a Veteri Testamento,
et se contra legem non facere Moysi, ad
numerum primorum Decalogi mandatorum suas
Epistolas destinavit; et quot ille praeceptis a Pharaone
instituit liberatos, totidem hic Epistolis a
diaboli et idololatriae servitute edocet acquisitos. Nam
et duas tabulas lapideas, duorum testamentorum
figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt. Epistolam
sane quae ad Hebraeos scribitur, quidam
Pauli non esse affirmant, eo quod non sit ejus
nomine titulata, et propter sermonis stylique distantiam:
sed aut Barnabae, juxta Tertullianum; aut
Lucae, juxta quosdam; vel certe Clementis, discipuli

apostolorum, et episcopi Romanae Ecclesiae post
apostolos ordinati. Quibus respondendum est: Si
propterea Pauli non erit quia ejus non habet nomen,
ergo nec alicujus erit, quia nullius nomine titulatur;
quod si inconveniens absurdumque est, ipsius magis
esse concedenda est, quae tanto doctrinae suae fulget
eloquio. Sed quoniam apud Hebraeorum Ecclesias

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.