PL 153, col. 14

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Et vos fratres imitatores facti estis Ecclesiarum Dei
quae sunt in Judaea: eadem enim passi estis et vos a
contribulibus vestris, quae et illi a Judaeis?
[(I Thes. II, 1.)]
Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat,
dicens: Nam et vinctis compassi estis, et rapinam
bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes
vos habere meliorem et manentem substantiam [(Hebr. X, 34)]
.
IN EPISTOLAM AD ROMANOS.
PROLOGUS SPECIALIS IN EPISTOLAM AD ROMANOS.

semper in deserto contra Dominum murmurastis:
ad Aegyptum, unde vos manu valida ejecerat, redire
cupientes. Quid plura? Ita patres vestri crebra provocatione
Dominum irritaverunt, ut omnes in
eremo morerentur, nec plus ex senioribus eorum
quam duo homines terram repromissionis intrarent.
Sed quid antiqua replicamus, cum, etiamsi
illa minime fecissetis, de hoc solo nemo vos dignos
venia judicaret quod Dominum Christum, prophetarum
semper vobis vocibus repromissum, non solum
suscipere noluistis, sed etiam morte pessima peremistis?
Quem ut nos cognovimus, statim credidimus,
cum nobis de eo antea non fuerit praedicatum. Unde
probatur quod, si idolis servivimus, non obstinationi
mentis, sed ignorantiae deputandum. Qui enim cognitum

illico sequimur, olim utique sequeremur,
si antea cognovissemus. Sic autem vos de generis
nobilitate jactatis, quasi non morum imitatio magis
quam carnalis nativitas filios vos faciat esse sanctorum.
Denique Esau et Ismael cum de stirpe sint
Abrahae, minime tamen in filiis reputantur. His
taliter altercantibus, Apostolus se medium interponens,
ita partium dirimit quaestiones, ut neutrum
eorum sua justitia salutem meruisse confirmet, ambos
vero populos et scienter et graviter deliquisse:
Judaeos quidem quod per praevaricationem legis
Deum inhonoraverint; gentes vero quod, cum cognitum
de creatura Creatorem ut Deum debuerint venerati,
gloriam ejus in manu facta mutaverint simulacra:
utrosque etiam, similiter veniam consecutos,

aequales esse veracissima ratione demonstrat, praesertim
cum in eadem lege praedictum et Judaeos et
gentes ad Christi fidem vocandos esse ostendat;
quamobrem vicissim eos humilians, ad pacem et
concordiam cohortatur.
ARGUMENTUM.

erat inconveniens altercatio. Certabant enim Judaei
se debere praeferri gentilibus, et gentiles econtrario
digniores Judaeis debere se fieri asserebant. Causa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.