PL 153, col. 15

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Judaeorum haec erat, quia repromissio hujus salvationis
facta erat patribus eorum, ut Abraham, David
et caeteris; quia etiam et Deus illis dederat legem
et prophetas, quae omnia praesignabant salvationem
per Christum futuram, gentium autem in nullo horum
meminerat; ideoque eos digne praeferendos esse
gentibus in hac salvatione. Econtrario gentiles opponebant,
ideo Judaeos debere judicari indigniores,
quia si Deus tantam eorum diligentiam habuerat, ut
quae praemissa sunt illis tribueret, ipsi in omnibus
abusi fuerant bonis Dei: praevaricando legem quam
dederat: contemnendo prophetas quos miserat: ad
ultimum Salvatorem sibi missum damnantes crucis
patibulo; quare potius in his deprimi quam exaltari
deberent; sed ipsi gentiles merito praeferri deberent,

qui, ut primum audierunt verbum Dei, fidem 4
susceperunt, et si ante non crediderant, quia nec
legem nec prophetas habuerant, excusabiles sese
asserebant. Quam seditionem quia discipuli, quorum
praedicatione conversi fuerant, sedare non sufficiebant,
miserunt ad Paulum, ut per magistrum [id] efficerent,
ad quod auctoritas eorum insufficiens erat.
Hac autem Paulus accepta occasione, scribit ad illos
hanc epistolam, in qua materiam habes Romanos,

« Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus,
segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat
per prophetas suos in Scripturis sanctis de
Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem, qui praedestinatus est Filius Dei
in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex
resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini
nostri, per quem accepimus gratiam et apostolatum,
ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro
nomine ejus: in quibus estis et vos vocati Jesu
Christi; omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis
sanctis. Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino
nostro Jesu Christo. Primum quidem gratias
ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus

vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo
mundo. Testis enim mihi est Deus, cui servio in
spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione
memoriam vestri facio semper in orationibus
meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando
prosperum iter habeam in voluntate Dei
veniendi ad vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid
impertiar vobis gratiae spiritualis, ad confirmandos
vos: id est simul consolari in vobis, per
eam quae invicem est fidem vestram atque meam.
Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui
venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc,
ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut
et in caeteris gentibus. Graecis ac Barbaris, sapientibus
ac insipientibus debitor sum, ita quod in me
promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.