PL 153, col. 16

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

seu gentiles, ad fidem conversos; de quibus in hunc
modum agit: comprimendo primum gentiles, ne efferendo
se, seu de sapientia, seu de libertate arbitrii,
sicque detrahendo gratiae Christi, arbitrentur se
digniores in fide quibuslibet qui fidem susceperint,
cum per gratiam Dei solam fides et salvatio tribuatur.
Si enim de libero arbitrio se efferunt, in eo
utique plurimum rei sunt, cum habuerint naturalem
scientiam, qua cognoscere possent creatorem suum
sine omni docente, negligentes Creatorem, creaturas
adoraverunt, et caetera multa, ad deprimendam elationem
gentilium ponit. In depressione autem Judaeorum,
quia eos magis obstinatos sensit, quasi qui
plures causas obtenderent, diutius immoratur, probans
non esse superbiendum eis si legem et prophetas

habuerunt, cum, in quibus placare Dominum
debuissent, praevaricando semper offenderint Deum.
Haec et alia multa ad compescendos Judaeos adducit,
et eo fine sic agit ut utrosque, Judaeos et gentiles,
subjiciat gratiae Dei, credentes nihil provenire
Judaeis ex genere, lege vel prophetis; neque gentilibus
ex ignorantia quam obtendunt, seu ex libero arbitrio.
EPISTOLA AD ROMANOS.
CAPUT PRIMUM.

Non enim erubesco Evangelium. Virtus
enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo
primum, et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur
ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem
ex fide vivit. Revelatur enim ira Dei de coelo
super omnem impietatem et injustitiam hominum
eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent:
quia quod notum est 5 Dei, manifestum est in illis.
Deus enim illis revelavit. Invisibilia enim ipsius
a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus
et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum
cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor

eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti
sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis,
et volucrum, et quadrupedum, et serpentum.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis
eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant
corpora sua in semetipsis: quia commutaverunt
veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt
creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus
in saecula. Amen. Propterea tradidit illos
Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum
immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui
est contra naturam. Similiter autem et masculi,
relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis
suis in invicem: masculi in masculos turpitudinem
operantes, et mercedem, quam oportuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.