PL 153, col. 18

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

satis prius mirati fuerant, audientes Paulum praedicantem
gentibus, quem nunquam viderant, dederuntque
Paulo et Barnabae dextras societatis [(Galat. II, 9)] ,
approbantes doctrinam eorum, seque idem praedicare
dicentes: Non quod Paulum consecrarent apostolum,
quem ipse Deus consecraverat, sed concordantes
doctrinam ejus, ut hi qui per eos converterentur,
unius et ejusdem fidei se esse crederent. Vel
segregatus a lege; quia cum ego pharisaeus, id est
custos, et de praecipuis in lege essem, et genere et
scientia, videns eam non valere ad salvationem, separavi
me ab ea. Quia si ego qui tantus eram in lege,
legem deserui, quanto magis vos ab ea recedere debetis,
qui longe me inferiores estis? Haec ultima sententia
spectat ad Judaeos tantum, prior vero ad utrosque.

Hucusque commendavit propriam personam,
tum per humilitatem, tum per auctoritatem. Hic incipit
commendare praedicationem suam, dicens:
Segregatus, inquam, seu a lege, seu ab apostolis
aliis, veniens in Evangelium praedicandum. Evangelium
bonum nuntium dicitur, Evangelium dico Dei.
Nova lex Dei specialiter esse dicitur, qui non per ministrum,
sed eam per propriam personam docuit.
Vetus autem lex per angelum data est Moysi, et per
Moysen data est Judaeis; quare non ita proprie dicitur
esse Dei, quod Evangelium, ante quam daretur, promiserat Deus,
ut ille qui daturus erat. Promittere
enim convenit ei, qui rem promissam daturus est.
Unde Deus quidem promisit; prophetae vero velut ministri,

nec dare potentes, praedixerunt. In hoc autem
quod ait Deum hoc promisisse ab aeterno, notat magnam
diligentiam Dei fuisse in hoc Evangelio, quod
ante promiserat per prophetas, id est per eos qui futura
praeviderunt. Et quia fuerunt quidam pythonico
spiritu futura praedicentes, quidam etiam divinitus
inspirati prophetantes, ut Balaam, nec tamen officium
hoc a Deo habentes, determinat prophetas
suos, qui et scientiam futurorum, et ministerium
prophetandi a Deo acceperunt. Et ut haec prophetia
perpetuo maneret, promissa est in Scripturis sanctis,
id est vel per Spiritum sanctum editis, vel sanctificantibus
eos qui, sicut Scripturae docent, operantur.
Hic ingreditur commendationem Christi, a quo praemissa
commendatione, ejus se accepisse apostolatum

dicit: Scripturis, dico, habitis de Filio. Omnis enim
Scriptura, etsi de Patre seu de Spiritu sancto agat,
praecipue de Filio videtur agere, quia quaecunque in
Scripturis praedicta fuere, per Filium consummata
sunt. De Filio, dico, non adoptivo, sed suo, id est
consubstantiali ipsi et coaeterno. Qui Filius factus
est, id est facturam quamdam accepit.
Diceret aliquis: Quid hoc est miraculi, ut Filius
cum Patre sempiternus factus sit in tempore? Contra
hoc ait: Factus est dico, non secundum Deitatem,
sed secundum carnem, quam in se Deitati personaliter
univit in tempore. Carnem dico, assumptam ex semine,
id est ex carne David; secundum genus matris
Christi, in qua facturam carnis accepit. Ei, scilicet,
Deo, id est ad manifestationem Dei Nisi enim Christus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.