PL 153, col. 19
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
carnem assumeret, rara vel nulla de Deo notitia
hominibus esset. Christus similiter de Salomone
seu Roboan natus esse dici posset; sed quia ad Abraham
et David factae sunt repromissiones de Christo,
ideo de altero eorum, vel utroque natus esse dicitur
ubique. Hic autem causa est quare sileat Abraham,
et praeponat David. Per Abraham enim justi, quia justus
fuit; per David peccatores plerumque, quia graviter
deliquit, accipiuntur. Sed hic ad peccatores sermo
erat, utique se peccatores confiterentur, Paulus intendebat;
et idcirco David in memoriam peccatorum hic
posuit. Qui Christus in tempore quidem factus est; sed 7
ab aeterno praedestinatus, id est praeordinatus et
dispositus est Filius Dei esse, assumendo carnem.
Christus dico secundum quod Filius Dei est permanens
in virtute,
id est in eadem divinitatis potentia
semper cum Patre. Nec secundum Deitatem praedestinatus,
sed secundum solam humanitatem. Praedestinare
enim de re quae non est dicitur; Filius
autem Dei in principio semper fuit. Sed quia in
Christo duae naturae considerantur, altera divina,
altera humana, propter utriusque substantiae indivisam
copulam dicitur plerumque de divina quod
proprium est humanae: ut hic, ubi dicitur praedestinatus
Filius, quod in natura Deitatis esse nequit;
ea similitudine qua, considerantes in homine
corpus et animam, plerumque propter affinitatem
dicunt de anima quod proprium est corpori, et
econverso: quod genus dicendi in Christo expressius
convenit, cum ibi homo Deus, et Deus homo
dicatur. In homine vero corpus animam, et animam
corpus dicere non licet.
Cum autem referimus, sic qui Christus, neutram
naturam excludimus. Sed cum per partes exsequimur,
quod divinae convenit divinae, quod humanae
attribuamus humanae. Christus, inquam, praedestinatus
est fieri homo: non ex concupiscentia carnis,
sed secundum spiritum, id est de Spiritu sancto conceptus
est. Spiritum dico sanctificationis: qui eum
sanctificavit in utero matris, immunem factum a
peccatis. Quia Christus Filius Dei sit in virtute,
apparet ex resurrectione mortuorum, per hoc quod
resurgens a mortuis, mortuos fecit resurgere secum,
quod utique inauditum facere non posset, nisi Deus
esset. Mortuorum dico non omnium, sed eorum
tantum qui fuerunt Domini nostri Jesu Christi. Non
enim infideles secum resurgere fecit. Unde dicuntur
illi potissimum consurrexisse Christo, qui cum
Abraham in Ebron sepulti sunt. Per quem Jesum
Christum accepimus gratiam, id est remissionem.
Paulus, ut melius humilitatem suadeat, nomen humilitatis
praeponit nomini dignitatis. Accepimus etiam apostolatum in omnibus gentibus.
Spiritus enim sanctus
Apostolum gentium me constituit, ubi ait: Segregate
mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod
assumpsit [assumpsi] eos [(Act. XIII, 2)]
. Accepimus,
inquam, in gentibus apostolatum, ad obediendum
fidei, id est ad hoc ut praedicaremus fidem, et post
acceptam fidem, obediendum esse his quae admonet