PL 153, col. 22
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
sint, et Paulus de errore eorum doluerit, utque
errorem ab eis auferat sollicitus sit. Consolari,
inquam, desidero in vobis per fidem vestram atque
meam: factam eam, id est talem quae est invicem,
id est quae eamdem vicissitudinem habeat, ut sicut
fides mea totum ascribit gratiae Dei, sic vestra
faciat. Vel aliter: Consolari cupit per fidem meam
factam vestram, ut omne bonum credatis esse per
gratiam Dei; fidem vestram dico, factam eam, id
est talem quae est invicem, id est modo suo subservientem,
ut sicut ego (quod magistri est) praecipiendo
doceo, sic vos (quod discipulorum est) obediendo
discatis. Ego utique desideravi venire ad
vos, sed non potui, quia prohibitus sum. Prohibitiones
hae quandoque fiebant Paulo per Spiritum
sanctum, plerumque per pericula latronum, seu
tempestatum in mari. Quare autem venire prohibitus
sum, nolo vos ignorare, fratres mei in fide.
Si enim causam hujus prohibitionis diligenter inquiratis,
vobis proderit ad correctionem, dum pro
peccato contentionis vestrae me esse prohibitum intelligetis.
Hoc inquam nolo vos ignorare quia saepe proposui
venire ad vos, et prohibitus sum venire usque adhuc.
Ubi ait adhuc, ostendit se multoties prohibitum
esse, quasi diceret: Sicut saepe proposui, sic saepe pro
hibitus fui. Venire, inquam, proposui ad vos, ideo ut habeam in vobis,
quod et habeo in aliis, aliquem
fructum, id est, vel ut vos me docente correcti, fructificetis
in melius; vel ut ego fructum mercedis
recipiam, quia laboravi in vobis. Habeam, dico, in
vobis, sicut habeo in caeteris gentibus, id est, ut sicut
alias gentes docui omnia referre gratiae Dei,
sic et vos edocti a me idem faciatis, nec a doctrina
vestri et aliarum gentium cessare queo; ego enim debitor sum,
id est ex debito praedico, sic enim
mihi est injunctum a Spiritu sancto, Graecis ac barbaris.
Praeter Graecos omnes gentes vocat barbaros:
sed Graeci semper sapientiam prae caeteris sectati
sunt, et etiam in Graecia Paulus primum Ecclesias de
gentibus constituit; et in illis seu Graecis, seu barbaris,
debitor sum sapientibus et insipientibus;
quia apud Graecos sunt sapientes et insipientes; et
sic apud barbaros. Et sicut aliis gentibus debeo,
sic debitor sum evangelizare vobis, Judaeis et gentilibus
conversis, qui Romae estis. Quod scilicet evangelizare
promptum est,
id est paratum est, secundum
hoc quod in me est, id est in quantum ad me
pertinet. Videte ne vos imparatos auditores inveniam.
Vere promptum est in me, ego enim non
erubesco Evangelium. Tribus modis erubescit quis
Evangelium: vel cum miserias Christi, crucem, mortem,
etc., stulte verecundatur praedicare; vel cum
corrupte vivens, justitiam timet praedicare, ne reprehendatur
aliter docere, et aliter vivere; vel [cum]
ad confirmationem praedicationis suae virtus miraculorum
deficit.
Sed Paulus nullo horum modo erubescebat. Propterea
non erubesco Evangelium: nam in Evangelio
praesto est mihi virtus Dei, qua et peccata dimitto,