PL 153, col. 23
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
et miracula operor. Quod Evangelium dico, valens
omni credenti in habendam salutem per fidem qua
credidit: omni credenti dico, scilicet Judaeo primum,
tempore credenti; in Judaea enim coepit Ecclesia
Christi. Credenti etiam Graeco, id est gentibus, quia
Graeci secundum scientiam caput erant gentium,
ideo per Graecos quoscunque gentiles significat. Vel
ita Evangelium salus est credenti Judaeo, et Graeco
primum, id est maxime, quia sufficientem salutem
dabit utrique. Vere per Evangelium habetur fides,
et per fidem salus aeterna. Nam in eo Evangelio revelatur
et cognitione et habitudine; ex fide, id est
per fidem ex Evangelio acceptam, justitia, id est
exsecutio bonorum operum, per 10 quam justitiam
habetur salus aeterna. Quia si per Evangelium fides,
per fidem autem justitia, per justitiam vero salus
aeterna, igitur per Evangelium salus; addit quiddam
amplius, quod ad rem valet, sic: Revelatur ex fide
eundo in fidem. Non sic ait ut diversas fides
intelligat, sed ut doceat multos gradus esse in
fide. Romani sanam quidem fidem habebant de
Christo, sed in hoc errabant, quia non omnia gratiae
Dei attribuebant: in quo gradu fidei Paulus eos
locare intendit. Ex fide habetur justitia, et inde salus. Sicut scriptum est
in Habacuc propheta: Justus
autem ex fide vivit [(Habac. II, 4)]
. Per prophetam
confirmat Evangelium; ait enim propheta: Ex
fide quae per Evangelium habetur, fit homo justus,
bene operando, et per justitiam vivit in aeterna
salute. Hucusque blanditus est Romanis, dicendo
se sollicitum de salute eorum, ut aequo animo suscipiant
correctiones Apostoli. Hic autem primo aggreditur
gentiles, quos facilius posse corrigi intelligit,
ut postea diutius in confutatione Judaeorum
immoretur; attamen autem sic dicens ingreditur:
Vere ex fide justitia; et ex justitia salus. Nam per
contrarium ex impietate, id est ex non fide, seu ex
idololatria sequitur injustitia, id est mala opera; et
ex injustitia sequitur ira Dei, id est damnatio aeterna,
saluti contraria, quod aequipollenter sic ait:
Vere ex fide revelatur justitia; et sic salus. Nam super omnem impietatem:
super dicit, ad oppositionem
impietatis; et cum dicit impietatem, magis
est quam si diceret omnes impios. Si enim impios
diceret, omnes quidem impios, sed non pro singulis
impietatibus opprimendos diceret. Sed cum dicit
omnem impietatem, et omnes impios pro singulis
impietatibus puniendos esse insinuat. Super omnem
utique impietatem; ex qua infidelitate procedit injustitia,
id est perversa cogitatio vel operatio; et
super omnem injustitiam revelatur, id est cognoscitur
esse ira Dei venturi de coelo in die judicii.
Tunc enim revelabitur his qui usque ad diem illum
non crediderint Christum esse judicem omnium.
Vel ira Dei revelatur de coelo, quia ipsum elementum
in ornatu et factura sua ostendit metuendam
esse iram ejus, qui talem creaturam formavit.
Revelatur, inquam, ira super injustitiam hominum,
eorum hominum dico, qui veritatem, id est veram