PL 153, col. 24

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

cognitionem de Deo, quam naturaliter habent,
vel habere possunt, eam detinent, id est retrahunt,
ne quod natura exigeret, ascendat ad aliquid magis
de Deo agnoscendum. Detinent utique eam in injustitia,
id est per mala quae operantur. Vere impii
veritatem Dei sic detinent; quia quod notum est Dei,
id est quod cognosci potest de Deo, illud manifestum
est, si non in actu rei, tamen in illis, id est in
rationibus eorum, et in potentia intellectus sui. Vere
quod notum est Dei, manifestum est in illis omnibus
potentialiter. Nam Deus manifestavit in actu illis, id
est quibusdam illorum, hoc quod notum est Dei.
Quod si quibusdam revelatum est in actu, constat
quia manifestum est in potentia. Plato enim et
quidam philosophi naturaliter cognoverunt esse

unum Creatorem omnium, non tamen sine adjutrice
gratia Dei. Probat quod Deus quibusdam actu revelavit
hoc, et modum revelationis subdit, dicens:
Vere Deus quibusdam revelavit. Nam invisibilia
ipsius divinae essentiae conspiciuntur a creatura
mundi, nec obscure sed lucide intellecta, per illa
quae ea sunt; per invisibilia Patrem significat, quia
a nullo ducit principium, sicut Filius et Spiritus
sanctus a Patre. Ideo autem pluralem numerum
posuit, quia infirmitas humani intellectus non sufficit
considerare in Deo, nisi per interpositiones
temporum, quae in eo naturalia et simul sunt et uno
ictu (si fieri potest) consideranda. Sempiterna quoque
virtus ejus, id est ejus divinae essentiae, id est Filius,

qui virtus et sapientia Patris dicitur, semper cum
Patre aeternus, et divinitas, id est bonitas. Unde et
bonos homines, divinos vocamus. Bonitas, id est
dilectio ejus divinae essentiae, scilicet Spiritus
sanctus, qui nihil aliud est quam bonitas et dilectio
Patris et Filii. Haec, inquam, virtus et 11
divinitas conspiciuntur intellecta, per ea quae
facta sunt. Homo enim invisibilia intelligere nequit,
nisi per ea quae videt. Sed cum aspicit aliquem regem
magni imperii, per eum quodammodo intelligit, eum
regem longe majorem qui istum creavit. Cum vero
videt virtutem seu sapientiam in aliquo, cogitat
multo magis virtutem esse et sapientiam in eo qui
dedit illi. Sic de bonitate seu dilectione Dei, per
bonitatem creaturae potest cognosci. Hanc autem

virtutem et divinitatem in Deo naturaliter pensare
suffecisset, etsi illa nomina, id est Filius et Spiritus
sanctus ignorarent. Idem enim est virtus et divinitas
seu dilectio Dei, quod Filius et Spiritus sanctus virtus
et divinitas Dei per ea quae sancta sunt intelliguntur. Ita ut
homines sint inexcusabiles ex hoc, quia,
cum cognovissent Deum, si non actu, tamen per
potentiam ejus intellectus naturalis, non glorificaverunt
Deum, colendo et honorando eum sicut Deum,
aut gratias egerunt, id est bona cogitationis suae,
non gratiae Dei, sed sibi attribuerunt. Deo quidem
non egerunt gratias, sed in cogitationibus suis se
efferentes evanuerunt, a similitudine fumi, qui
quanto plus ascendit, tanto amplius nihil fit, et
quia superbiendo evanuerunt, ideo cor, id est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.