PL 153, col. 25

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

intelligentia eorum prius subtilis obscurata est propter
superbiam, adeo ut fieret insipiens. Evanuerunt
utique. Nam dixerunt sapientes esse se, id est a
seipsis, sine dono Dei, sapientiam suam esse. Et
vere cor eorum obscuratum est: nam hoc dicentes,
et ita esse credentes facti sunt stulti, et sic de
superbia in ignorantiam, de ignorantia in stultitiam
lapsi praecipitati sunt: adeo quod mutaverunt
gloriam incorruptibilis, id est invariabilis Dei, praeter
quem omnis creatura variabilis, et ideo corruptibilis
est; gloriam utique ejus Dei mutaverunt non in verum
hominem, sed in imaginem corruptibilis hominis. Et
ut expressum facerent sibi simulacrum, mutaverunt
hoc in similitudinem imaginis, id est in similem imaginem,
colentes creaturam loco Creatoris. Prius in

similitudinem hominis; dehinc in similitudinem volucrum;
postea in similitudinem quadrupedum; et post
hoc in similitudinem serpentium mutaverunt cultum
et religionem Creatoris gentiles. Sicut dictum est: Quia
in intellectu superbierunt, ideo intellectu privati sunt.
Quia iterum Creatorem respuerunt, in cultura creaturae
puniti sunt. Iterum quia, ut natura docebat, Deum
glorificare noluerunt, sed, ad quod natura repugnabat,
creaturas coluerunt, ideo ad peccata quae contra
naturam sunt, devoluti sunt, sicut sequitur: Propter
quod, id est quia quod contra naturam fuit, creaturas
coluerunt. Ideo subtrahendo gratiam, tradidit illos
Deus in desideria cordis eorum, ut animo cuperent.
Dehinc in immunditiam, id est in opus desideratae
immunditiae: ad hoc, inquam, sic tradidit illos, ut

corpora sua afficiant, id est contaminent contumeliis,
id est his pollutionibus, quae si violenter inferrentur
eis, pro magna contumelia haberent; afficiant dico in semetipsis,
id est vel alter in alterum, vel in
semetipsis. Hoc intellexerunt debere fieri non a
Deo, qui prius de intellectu se efferebant.
Quod dixit superius mutaverunt gloriam, id repetit,
ut enumeret modos mutationis, dicens: Qui gentiles commutaverunt veritatem,
id est cultum quem
naturalis veritas asserebat exhibendum esse Deo, in mendacium,
id est in creaturas quas mendaciter
fingebant esse deos, et postquam finxerunt, coluerunt,
id est adoraverunt eos. Dehinc etiam servierunt
offerendo, et immolando creaturae. His tribus modis
mutaverunt gloriam Dei: Prius mendaciter putaverunt

idolum esse Deum; dehinc adorando; tertio
hostias immolando. Servierunt utique creaturae,
judicantes hoc potius esse quam servire Creatori,
qui Creator in aversione eorum nihil perdit: est
enim benedictus in omnia saecula, quidquid adorent
illi: amen, id est profecto ita est. Quod iterum
superius ait: Tradidit illos Deus in desideria, hic
repetit idem, ut poenam peccati comparet ipsi peccato.
Quia sicut, quod natura exigebat, Creatori cultum 12
denegantes, ad non naturalem cultum creaturarum
se contulerunt, sic ipsi in non naturalia peccata
devoluti sunt.
Enumerat etiam ipsum peccatum quomodo in
utrumque sexum sit diffusum, dicens: Propterea,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.