PL 153, col. 26

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

quia servierunt creaturae et non Creatori, tradidit
illos Deus privatos gratia sua in passiones ignominiae,
id est in ignominiosa peccata [facta], quae licet caro
male concupisceret, tamen ipsa natura violentiam
patiebatur, dum in se non naturaliter operaretur.
Enumerat passiones ignominiae, dicens: Traditi sunt
utique in ignominias. Nam feminae horum gentilium immutaverunt naturalem usum
viri in eum usum qui est contra naturam,
ut una abuteretur altera,
quia naturalem cultum Creatori negaverant. Similiter
autem, ut feminae, masculi, relicto naturali usu
feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem; ut
alter alterum igne libidinis incensi concupierint, et
sicut animus eorum desideraverat, opere complentes
turpitudinem, masculi in masculos. Et sic recipientes

mercedem erroris sui, id est poenam illius peccati.
Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, recipientes hanc non in damno possessionis,
vel filiorum, sed in semetipsis, quia ipsi
iidem hac poena puniti sunt. Quam utique mercedem oportuit,
id est conveniens fuit eos recipere; ut quia,
quod natura monebat ne facerent, spreverunt
Creatorem et adoraverunt creaturam, recte comparatum
est ut, pro hoc non naturali peccato, in non
naturale peccatum et poenam peccati praecipitarentur.
Et sicut, quia in non naturali cultu creaturae
peccaverunt, per non naturalia peccata puniti sunt;
sic quia non probaverunt Deum habere in notitia,
id est quia non habuerunt Deum in cognitione sua,
quem merito cognoscendum ipsa natura probabat,

id est quia in cognitione Dei sibi naturaliter concessa,
abutendo ea per superbiam peccaverunt: ideo
opportune cognitione priori amissa, tradidit
illos Deus in reprobum sensum, quia recto sensu uti
noluerunt. Tradidit, inquam, ad hoc, ut faciant ea
quae non conveniunt, id est quae ipsa natura satis
aperte intelligeret non convenientia esse. Primum
quia concessa cognitione abusi sunt, putantes hoc
bonum naturalis intellectus a se et non a Deo esse,
privati sunt concesso intellectu, et Creatorem
derelinquendo contra naturam creaturas coluerunt,
quare iterum per naturalia puniti sunt. Sed quia
adhuc non poenituerunt post non naturalia, in alia
mala praecipitati sunt, sicut sequitur:
Illos tradidit Dominus in reprobum sensum;
illos dico repletos omni iniquitate, quia et omnes
iniquitates habuerunt, et singulas ad plenum. Cum
dixit omni iniquitate, comprehendit omnia quae
sequuntur; sed ut magis illos deterreat, singula
genera iniquitatis enumerat, dicens: Vere omni
iniquitate, quia repletos malitia. Malitiose enim agebant
in proximos, auferendo bona eorum, vel verberibus
eos afficiendo. Repletos etiam fornicatione.
Fornicationem vocat quidquid fit praeter legitimam
uxorem, quae sicut causa generandae prolis, sic
causa vitandae fornicationis dicitur. Repletos etiam avaritia,
illicite retinendo sua, vel concupiscendo
aliena; et repletos nequitia. Vel a nequeo, nequis,
vel a nomine, quod est nequam, dicitur nequitia;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.