PL 153, col. 28

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias
bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis
contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam
te adducit? Secundum autem duritiam
tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in
die irae, et revelationis justi judicii Dei; qui reddet
unicuique secundum opera ejus. His quidem
qui secundum patientiam boni operis gloriam et
honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam.
His autem qui sunt ex contentione, et qui
non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati,
ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem
animam hominis operantis malum, Judaei primum
et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti
bonum, Judaeo primum et Graeco. Non enim

est acceptio personarum apud Deum. Quicunque
enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, et
quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
Non enim auditores legis justi sunt apud
Deum, sed factores legis justificabuntur. Cum enim
gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae
legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes,
ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum
in cordibus suis, testimonium reddente illis
conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum
accusantium, aut etiam defendentium, in
die cum judicabit Deus occulta hominum, secundum
Evangelium meum, per Jesum Christum. Si
autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in

lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem
ejus, et probas utiliora, instructus per legem;
confidis teipsum esse ducem 14 caecorum, lumen
eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium,
magistrum infantium; habentem formam
scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces,
teipsum non doces; qui praedicas non furandum,
furaris; qui dicis non moechandum, moecharis;
qui abominaris idola, sacrilegium facis;
qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis
Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur
inter gentes, sicut scriptum est. Circumcisio
quidem prodest, si legem observes; si autem
praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium
facta est. Si igitur praeputium justitias

legis custodiat, nonne praeputium illis in circumcisionem
reputabitur? et judicabit id quod ex natura
est praeputium, legem consummans, te, qui
per litteram et circumcisionem praevaricator es
legis. Non enim qui in manifesto, Judaeus est; neque
quae in manifesto in carne est circumcisio;
sed qui in abscondito, Judaeus est, et circumcisio
cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex
hominibus, sed ex Deo est. »
EXPOSITIO.
Hucusque gentiles secundum priorem statum satis
dehonestavit, ostenso quod de ignorantia excusari
non possunt: cum naturaliter cognitionem de Deo
habuerint, qua propter peccatum privati sunt. Hoc
autem de solis gentilibus dictum transfundit hic in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.