PL 153, col. 29

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

utrosque, id est in Judaeos et gentiles, dicens utrumque
populum inexcusabilem. Quia si Judaeus dicat
se fuisse peculiarem populum Dei de genere Abrahae
natum, legem et prophetas habuisse, cumque sic
Deo dilectus sit, non esse credendum quod Deus
hunc permittat perire adeo dilectum, licet erraverit,
improperetque gentili quod salvatione indignus
sit, cujus nec aliquando Deus memor fuerit; si vero
econverso dicat gentilis Judaeum salute indignum,
quia cum Deum per legem cognoverit, sicut Deum
glorificare noluit, seque ideo praeferendum putet
Judaeo, quia, ut primum de Deo audivit, statim credidit,
neque reum esse eorum quae per ignorantiam
peccavit: contra utrumque agit Apostolus dicens
gentilem de ignorantia inexcusabilem, quia naturalem

habuit cognitionem: Judaeum vero frustra in
lege vel genere gloriari, cum semper deterior fuerit,
unde meliorari debuerit, praevaricando legem, fide
degenerando ab Abraham, et similia. Quasi diceret: Propter quod,
id est quia qui faciunt et qui consentiunt,
digni sunt morte: ideo tu, homo unanimiter
vivens et intelligens, omnis Judaeus et gentilis, inexcusabilis
es, tu, dico, qui judicas, id est damnas
alium. Si enim tu, Judaee, dicis te praeferendum
gentili, quia dilectus Deo fueris, quem dicis nec
aliquando memorem fuisse gentilis; vel si tu, gentilis,
praeferas te excusatum per ignorantiam Judaeo,
qui Deum per legem sibi cognitum inhonoravit,
uterque inexcusabilis es: et gentilis, quia naturalem
cognitionem habuit; et Judaeus, quem lex et

naturalis intellectus de Deo docuit. Vere uterque
inexcusabilis es, quia in eo condemnas teipsum, in
quo tu judicas alterum, sive Judaeus gentilem, sive
gentilis Judaeum. Si enim lex data damnat Judaeum,
quia non custodivit eam: lex naturalis similiter
non custodita damnat gentilem. Vere teipsum condemnas. Nam
tu agis eadem quae judicas, id est
damnas in alio. Si enim tu, Judaeus, pro praedictis
gentilem putas damnandum, tibi vero eadem scelera
agenti, pro lege et genere putas esse parcendum,
frustra opinaris. Econtrario, si tu, gentilis, damnas
Judaeum, quia legem habuit et non custodivit eam,
in eo damnas teipsum praevaricatorem naturalis legis.
Vere in quo judicas alterum, damnas teipsum.

Nam nos, qui auctoritatis magnae sumus, hoc, quoniam contra eos qui agunt talia
sicut praedicta
sunt, est judicium Dei, non secundum
ignorantiam quam tu, gentilis, frustra praetendis:
nec secundum genus Abrahae, in quo tu, Judaee,
gloriaris, sed secundum puram veritatem, id est
secundum actus singulorum, Judaei et gentilis, 15
nos scimus; tu autem existimas, id est falso opinaris
hoc, o homo, seu Judaeus, seu gentilis, qui judicas
eos qui talia agunt quae praedicta sunt, et ea
tu ipse facis. Hoc, inquam, existimas, quia tu effugies
judicium Dei, id est unde alium damnandum judicas,
ex eodem te impunitum evadere credis. Primum
quia putant fieri judicium Dei secundum dignitatem
vel indignitatem personarum, et non secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.