PL 153, col. 35
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
custodiam eligis, et spiritualem rejicis,
praevaricator etiam es per circumcisionem in carne
habitam, et in corde non observatam. Vere circumcisio
fit praeputium. Nam qui in manifesto, id est
solo nomine Judaeus est, hic non est credendus esse
Judaeus; neque circumcisio quae est in manifesto,
et ita quod in carne tantum, et non in corde, haec
non est dicenda circumcisio. Probat iterum quod
praeputium (sicut dictum est) fiet circumcisio, dicens:
Judaeus in manifesto, non est Judaeus, sed ille qui in abscondito,
id est in operum exhibitione Judaeus
est, etsi non vocetur hoc nomine; et circumcisio
cordis facta in spiritu, id est spiritualiter
impleta, non in littera, id est non litteraliter, ut
carnalis; haec utique spiritualis est et vera circumcisio:
Laus cujus,
id est 19 quae laudabilis circumcisio non est ex hominibus, sed est ex Deo.
Deus enim
solus justitiam cordis dare potest; homines vero
amputare carnem, et nihil aliud possunt.
CAPUT III.
« Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas
circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum
quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Quid enim si quidam illorum non crediderunt?
Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit?
Absit! Est autem Deus verax, omnis autem homo
mendax, sicut scriptum est: « Ut justificeris in sermonibus
tuis, et vincas cum judicaris [(Psal. L, 6)] . »
« Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat,
quid dicemus? Nunquid iniquus est Deus qui infert
iram? Secundum hominem dico. Absit! Alioquin
quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si
enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in
gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator
judicor? Et non sicut blasphemamur et sicut
aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut veniant
bona, quorum damnatio justa est. Quid ergo?
Praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim
sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut
scriptum est: quia non est justus quisquam, non
est intelligens, non est requirens Deum [(Psal. XIII,
2)] . » Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
« non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [(Ibib., 3)] .
» Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis
« suis dolose agebant, venenum aspidum sub
labiis eorum [(Ibid.)] . » Quorum os maledictione et
amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem [(Ibid.)] . » Contritio et infelicitas
« in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt;
non est timor Dei ante oculos eorum [(Ibid.)] . » Scimus
« autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in
lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus
fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus legis
non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem
enim cognitio peccati. Nunc autem justitia Dei
sine lege manifestata est, testificata a lege et prophetis.
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi,
in omnes et super omnes qui credunt in eum.
Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt,