PL 153, col. 36

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam
ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu;
quem proposuit Deus propitiatorem per fidem
in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae,
propter remissionem praecedentium delictorum in
sustentatione Dei, ad ostentionem justitiae ejus in
hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum
qui ex fide est Jesu Christi. Ubi est ergo gloriatio
tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum?
Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari
hominem per fidem sine operibus legis. An
Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Imo
et gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui
justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per
fidem. Legem ergo destruimus per fidem? Absit!

Sed legem statuimus. »
EXPOSITIO.
Quia probavit superius praeputium fieri circumcisionem,
et econverso circumcisionem fieri praeputium,
opponeret per hoc Judaeus, nihilo plus sub
Veteris Testamenti statu collatum esse sibi, quam
gentili. Ad hoc refellendum ait Paulus inserendo
objectionem Judaei: Quia dixi praeputium reputari
in circumcisionem, et econverso, ergo propter hoc
dicturus est mihi: Quid amplius collatum esse Judaeo
in veteri statu, quam gentili? aut quae utilitas
fuit circumcisionis Judaeo, cum gentili idem valeret
praeputium? Pro nihilo videretur facta circumcisio,
lex superflue data, si absque his potuit bonum legis

et circumcisionis haberi, sicut ostenditur in gentili.
Habuit utique Judaeus in veteri statu multo amplius
collatum sibi (etiam si non observavit), quam gentilis;
quod enim circumcisus est et edoctus de caeteris
in lege, praeparationes bonae fuerunt et quaedam
instructiones, ad intelligendum fidem Christi. Sed
gentilis nullam penitus 20 instructionem, praeter naturalem
intellectum habuit. Non tamen amplius dico Judaeo quod
in fide Christi dignior habendus sit gentili,
sed utique magis praeparatus est ad fidem.
Quare si non consensit fidei, magis damnatus quam
gentilis; si vero consensit, non tamen gentilem dignitate
fidei excessit. Quaeris quid amplius collatum
sit Judaeo! Multum utique, et per omnem modum,

et secundum animam, et secundum corpus, et in
unoquoque, et in corpore et in anima, multa bona
facta sunt Judaeo, quorum nihil gentilis habuit. In
corpore, quia liberavit eos ab inimicis, et dedit eis
terram repromissionis, etc. In anima, quia instruxit
eos per legem, et habuerunt cognitionem Dei, etc.
Et multa similia contulit eis, et in corpore et in
anima. De quibus ait Paulus: Multa quidem reponere
possem ad comprobandum amplius esse collatum
Judaeo quam gentili; sed primum, id est quia hoc
praecipuum, est ad probandum quod intendo ponam
istud, ideo amplius collatum esse Judaeo, quia credita,
id est proposita sunt illis ad instructionem
eorum eloquia Dei, praecepta quae Deus dedit in lege
et prophetis. Contra hoc Judaeus iterum: Per data

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.