PL 153, col. 37

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

eloquia amplus non fuit Judaeo quam gentili, quia
non credidit eloquiis Dei.
Vere ait Paulus: amplius per credita eloquia fuit
Judaeo; quia si quidam illorum Judaeorum non crediderunt
eloquiis Dei, et ideo reprobati sunt, quid
impedit ad hoc ut non sit amplius collatum Judaeo
quam gentili? Nihil utique impedit; quia, quantum
in Deo fuit, praeparavit eos ad fidem, licet increduli
permansissent. Vere si quidam illorum non crediderunt,
nihil impedit; quia Deus, quod promiserat,
propter incredulitatem eorum, implere non dimisit. Nunquid
enim incredulitas eorum quorumdam evacuavit
fidem, id est impletionem promissorum Dei?
Nihil utique eorum quae promisit Deus inexpletum
dimisit, et ideo nihil amplius impedit habuisse Judaeum,

licet quidam in incredulitate damnati sint.
Quaero an propter incredulos evacuata sit fides Dei?
Sed absit hoc, ut fides Dei aliquo modo possit vel
credatur evacuari! quia, licet quidam illorum non
crediderint, tamen Deus est verax, id est impletor
omnium quae promisit. Deus utique verax est, sed omnis homo
quicunque sit, seu Judaeus seu gentilis, mendax est,
id est peccator. Deus enim ad salvandum
veniens, omnem hominem sub peccato reperit,
et secundum merita salute indignum. Unde palam
est fidem et salvationem Dei Judaeis et gentilibus
aeque provenire ex gratia. Mendacium dicitur omne
peccatum; quia omnis creatura, quae naturaliter obsequi
debet Creatori suo, cum transgreditur mandatum
Dei, mendosam facit naturam suam, deserens

puritatem in qua creata est. Quia Deus sit
verax, assero etiam per Scripturae testimonium. Hoc
enim dico sicut scriptum est de veritate Dei in psalmo:
Deus procul dubio verax est. Ait enim David: Justificeris in sermonibus tuis
[(Psal. L, 6)]
, id est:
justificando me, verus appareas in promissionibus
tuis. Illud ut ad continuationem psalmi legitur, in
quo agebat David multorum criminum reus, ut de
proditione militis, de morte proximi, de illicita
concupiscentia et adulterio agebat, ut horum omnium
consequeretur veniam, de qua certus erat per
repromissionem sibi de Christo factam, quae ad eos
solum facta est qui per Christum salvandi erant;
unde confidit se emaculandum ab hoc crimine, alioquin

enim indignus esset futura salvatione.
Praeterea notandum est quod cum David, nullum
praetendens meritum, ex sola gratia confidat se
salvandum, seque in peccatis confiteatur, quo nemo
sanctior vixit in lege, neminem ex merito posse
salvari, sed per solam gratiam. Justificeris utique
in sermonibus tuis, et vincas impios, cum judicaris
ab illis non esse Filius Dei, cum vincas eos de
hoc justificando homines sicut promisisti. 21 Vel
vincas cum judicaris, id est participaris alicui,
ut mihi. Aiunt enim me non salvandum propter
peccatum, licet mihi repromissus sis. Hic quiddam
ingreditur Paulus, quod ab incepto alienum videtur;
imponebatur enim ipsi et aliis apostolis, quod docerent
bonum esse peccare, quia quanto plura essent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.