PL 153, col. 38

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

peccata hominum, tanto gloriosior appareret Deus,
dimittens omnia, quotquot essent, accipientes inde
occasionem; quia ubi abundavit delictum, superabundavit
ibi gratia, et similia. Quod hic destruere
ingreditur Paulus, et satis bene ad rem. Hic enim
probabit omnem salutem esse ex gratia Dei, et nihil
ex merito hominis, dicens: Quia omnis homo mendax
reus inventus est; Deus autem omnem reum
justificans ex gratia in promissis verax est. Per hoc
apparet quod iniquitas nostra commendat justitiam
Dei, id est commendabilem facit Deum, per solam
gratiam justificantem homines a peccatis; et hoc
utique verum est, quia quanto gratia ejus copiosior
est in remissionem peccatorum, tanto procul dubio
commendabilior est Deus. Sed licet quaecunque peccata

sint dimittat, non tamen inde causam peccandi
dat. Iniquitas nostra commendat Deum, sed si hoc
est, quod ex iniquitate nostra commendabilior sit
Deus, quid ad haec dicemus? Mirabile quid videtur
inde consequi. Ideo quid dicemus, quia nunquid Deus
iniquus est, quia infert iram, id est ultionem, propter
peccatum, quod commendabiliorem, facit Deum?
Aequitati videtur hoc esse contrarium. Hoc quod
dico non satis esse aequum, quia punit peccatum
quod commendat eum, quod totum dico secundum
hominem, id est secundum carnaliter intelligentem.
Sed ex me hoc dico: absit hoc ut Deus iniquus sit,
quia peccatum punit! Et hoc probat ab impossibili,
dicens: Vere Deus non est iniquus, inferens iram;
quia alioquin, id est, si Deus iniquus esset, quomodo

judicabit hunc mundum? Non est credendum ut ille
qui constitutus est judex totius mundi, iniquus sit,
et hoc impossibile. Vere si iniquus est Deus, mundum
non judicabit, quia nec me solum. Me autem
ideo non judicabit de peccato, quia sic gloriam ejus
augeo. Si enim in meo mendacio, id est propter meum
peccatum: abundavit veritas Dei, id est abundantius
ostenditur Deus ex veritate promissionis suae dimisisse
peccata. Abundavit dico in gloria ipsius Dei:
quia quanto plura dimisit, tanto gloriosior de misericordia
cognoscitur. Si utique peccatum meum
causa est gloriae ejus, quid adhuc, id est quare etiam
in hoc mundo et ego (ut alios omittam) judicor, id
est contemnor tanquam peccator? Deberem de peccato

hoc argui, in quo augeo gloriam Dei? Cur etiam
non facimus mala, ut bona misericordiae Dei per hoc
veniant in augmentum, sicut nos blasphemamur a
quibusdam credere? Sicut etiam nos aiunt illi quidem
non solum credere, sed etiam dicere, et praedicare
hoc aliis, faciamus mala, id est certatim peccemus, ut veniant bona,
id est ut Deus habeat quod
multipliciter remittat. Damnatio quorum ita nos
blasphemantium justa est, id est juste damnandi
sunt pro hac blasphemia. Quia si pro peccato blasphemiae
judico hos debere damnari, constat quod
non praedico quod peccare bonum sit. Hi autem qui
sic sentiebant de misericordia, in misericordia esse
gratiam Dei praedicabant. Quia superius probatum
est omnem hominem esse mendacem, et Judaeum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.