PL 153, col. 40
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
tamen timorem Dei tunc non habuerunt ante,
sed post oculos, quia contempserunt. Diceret fortassis
Judaeus haec dicta esse de gentili. Contra
quod Paulus: Tu, Judaeus, fortassis arbitraris haec
non esse dicta de te; sed ego et quicunque sancti scimus,
auctoritati quorum non est obnitendum,
scimus utique quoniam quaecunque loquitur lex, id
est psalmus iste, procul dubio loquitur his qui sunt
in lege, id est Judaeis; hoc nos scire dicimus, ut per
hoc dictum obstruatur omne os. Judaeo enim convicto
non est qui repugnet, cum gentilem sub peccato
non dubium sit ulli. Et sic convictis omnibus subditus
fiat omnis mundus, tam in Judaeis quam in gentilibus, Deo; id est confiteantur omnes per solam gratiam
Dei se salvari. Et justum est ut omnis mundus
subditus sit Deo, et nemo legi; quoniam non justificabitur
aliquis ex operibus legis coram Deo, etsi in
oculis hominum justus videatur. Sed omnis qui est
in lege permanet ibi caro, id est carnalis. Vere
nemo justificabitur ex operibus legis. Nam per legem
habetur cognitio peccati, et non justificatio a peccatis.
Quia si aliqui, ut Moyses et David, sub lege justificati
sunt, non hoc habuerunt ex lege, sed per
fidem Christi, quem Redemptorem credebant et exspectabant.
Sic omnes justi sub veteri lege non per
legem, sed per Christum justificati sunt, quem credentes
exspectabant venturum.
Nota: in prima conditione hominis, homo superbiendo 23
cecidit; quem Deus diu exspectavit, ut,
si posset, per naturalem intellectum resurgeret. Ad
quod postquam homo se inefficacem comperit, dixit
quia, si legem haberet, per quam mala a bonis, et
e converso bona a malis discerneret, sic tandem resurgere
posset. Deus autem, ut hominem ubique per
se impotentem ostenderet, dedit legem qua bona a
malis discernere posset; nec tamen sic liberari potuit.
Deus utique sic futurum de homine bene cognoverat,
sed pro voto hominis et naturalem intellectum
dimisit, et postea legem indulsit, ut, per
haec concessa non liberatus, crederet se nihil esse
per se, et sic ad gratiam Dei confugeret, quam Deus
post naturalem intellectum, post legem, quae ad justificationem
non sufficiebant, convenienter indulsit,
postquam jam nec putari poterat aliud genus salvationis.
Et quia per legem sola cognitio peccati, igitur nunc
tandem hoc ostenso, manifesta justitia est Dei sine lege,
id est apertum est Deum justificare credentes, per solam
gratiam sine omni lege. Illud autem illativum est:
quae justitia Dei testificata est per gratiam fieri, a lege
Moysi et a caeteris prophetis. Probato quod justitia Dei
fiat sine lege, subjungit per quae fiat: per fidem scilicet,
et per effusionem sanguinis Christi, dicens: Justitia
Dei non fit per legem, sed fit per fidem Jesu Christi
in omnes illos qui credunt. Quicunque enim in Christum
credit, justificabitur a peccatis, et etiam super
omnes; quia justificatus nunquam tantum mereri
potest, quin gratia Dei meritum ejus retribuendo
superet. Vere omnes justificantur per fidem. Nam
non est distinctio, ut hic justificetur per meritum,