PL 153, col. 491

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Multifariam, etc. Nunc in principio probare intendit
Christum Filium Dei audiendum esse, conferendo
eum prophetis, qui, si ideo audiendi fuerunt
quia Deus per eos ut per instrumentum locutus est,
multo magis observanda sunt praecepta Christi, in
quo Deus locutus est, ut in Filio. Confert iterum
Christum angelis, quia si verba angelorum per eos
prophetarum prolata observabantur, observanda
sunt verba Christi longe amplius, qui longe melior
angelis est effectus. Et haec omnia quae praemittit
spectant ad conclusionem [illationem] inferius positam,
ubi ait: Propterea abundantius, etc. Quasi
diceret: Observate quae dicta sunt a Filio, quia Deus olim loquens patribus
nostris, id est prioribus

Judaeis qui et in carne et in cultu Dei patres nobis sunt,
loquens, inquam, patribus in prophetis. Non enim
prophetarum erant, quae loquebantur, sed Dei loquentis
per eos ut per instrumentum. In hoc nomine
quod Deus est, multum opponebant Paulo, dicentes
quia Deus immutabilis esset. Legem autem
Deum dedisse negari non posset, immutabilem debere
esse legem, quam, qui mutari non poterat,
dedisset. Olim, inquam, Deus loquens patribus in
prophetis multifariam, id est multoties, ut cum positione
dictionis non insistamus. Multoties, inquam,
quia et Abraham, et Isaac, et Jacob, et unicuique
eorum multis vicibus. Loquens etiam multis modis,
quia modo per somnia ut Danieli, modo aperta voce,
ut Moysi, nunc interiori aspiratione, ut David. Vel

mutifariam, id est diverso genere locutionis, ut
huic in somnio, illi sermone aperto, illi interius
aspirando, et ideo diversis modis, quia si in somnio
tantum, putaretur inane quod ita fuisset auditum,
sed ubi hic aperto sermone, hic in somnio,
alius interna aspiratione, omnes idem et de eodem
perhibebant, certiorem fidem tot modis intellectae
rei faciebant. Multifariam, inquam, id est multo
genere locutionis, et multis modis, id est diversis
operationibus, ut in ardenti rubo Moysi, in vellere
sicco et udo Gedeoni, et similiter multis aliis. Olim
loquens patribus in prophetis, locutus est nobis in
Filio. Quod ad illud antiquius praesens tempus, ponit
loquens, et ad illud quod quasi praesens erat,

posuit praeteritum locutus, significat idem se loqui
per Filium quod locutus est per prophetas, nisi quod
in prophetis occulta veritas, et adhuc complenda,
in Filio autem aperta veritas et completa. Dicens
etiam Deus loquens patribus locutus est nobis filiis
eorumdem patrum, innuit eidem populo non diversa
fuisse locutum, sed si per prophetas Judaeis per Filium
solis loqueretur gentibus, posset opinari ad diversos
populos de diversis fuisse locutum. Locutus
est nobis novissime, scilicet in diebus istis, adhuc
enim multi supersunt qui eum loquentem et audierunt
et viderunt. Vel ita: Locutus est diebus istis,
sicut dictum est.
Locutus dico novissime, quae haec locutio Dei per
Filium novissima fuit, nullius novitate locutionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.