PL 153, col. 492

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

ulterius immutanda, sed olim locutus in prophetis
est novissime, quia veritatem locuturus in Filio
destructurus erat umbram, quam loquebatur in
prophetis. Et si prophetas audistis, quia Deus locutus
est in prophetis, abundantius observate quae
de Deo in Filio audistis. Nunc incipit magnificare
Filium, modo secundum humanam, modo secundum
divinam, modo secundum utramque simul
substantiam dicens: Quem Filium Deus Pater constituit,
id est firmiter stabilivit haeredem
universorum, id est firmum possessorem omnium
non haeredem quasi Pater ejus decesserit, 359
quod in humanis legibus fit, sed haeredem secundum
quod idem ait: « Omnia quaecunque habet
Pater, mea sunt [(Joan. XVI, 15)] . » Haec constitutio

secundum quod homo est, facta est in eo, in quo
secundum divinam ab aeterno fuit omnis plenitudo; per quem
iterum fecit non solum coelestia, sed etiam
saecula, id est quaecunque saecularia videtis, juxta
illud: « Omnia in Sapientia fecisti [(Psal. CIII, 24)] . »
Hoc secundum divinam dictum est de Filio; qui
Filius cum sit splendor gloriae, id est divinae essentiae
Patris, quae divinitas per excellentiam gloria dicitur,
et consideratione illius nihil gloriosum videtur.
Filius, inquam, splendor est gloriae, quia sicut radius
solem significat lucere, ita Filius radius est notificans
Patrem, non tamen aliud a Patre, sicut nec
radius aliud est a sole. Hoc autem secundum utramque
naturam, maxime secundum divinam dictum
est de Filio. Qui Filius etiam cum sit figura substantiae

ejus, id est plena ostensio essentiae Patris.
Figura autem, non quod diversus a Patre, sed idem;
eadem enim substantia Filius est cum Patre, haec
secundum divinam tantum. Portans etiam omnia,
quia, sicut nisi per Filium creari non poterant, sic
nisi per Filium creata subsistere non possent. Portans
omnia verbo, id est sola voluntate, sicut quemlibet
regem judicaremus potentem, qui solo verbo
gubernaret imperium suum. Portans, inquam,
omnia verbo virtutis suae, id est virtuoso verbo
suo.
Haec omnia nihil adhuc ad illos, quia dicerent:
Quid prodest nobis si per eum facta sunt omnia, si
splendor sit gloriae, etc. Ad hoc Paulus respondet:

Filius dico faciens purgationem peccatorum, id est
purgans homines a peccatis, et quod purgare possit
comprobatur ex praemissis; per quem facta et portata
dicuntur omnia, et qui cum Patre eadem est
substantia, etc. Quod etiam tempore legis Judaei
confitebantur, ubi dicebant eidem Christo: « Quis
potest dimittere peccata nisi solus Deus? » [(Marc.
II, 7.)] Hic plane ostendebant neminem posse salvari
a peccatis per legem. Purgationem peccatorum faciens.
Hoc de Filio dictum est secundum divinam.
Qui Filius cum sit talis et talis, sedet ad dexteram
majestatis, id est ad aequalitatem paternae majoritatis.
Majestas enim dicitur essentia Dei, nec in illo
paradiso unde pulsus est Adam, sed sedet in excelsis
coelorum, locatus in dextera Patris, hoc secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.