PL 153, col. 494

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

qui ordo dignitate alios praecellit. Facti ministros suos
etiam secundum humanam naturam
obsequentes illi. Hoc Pater ait, pertinens ad angelos.
Hoc autem idem ait ad Filium. O Deus Fili, thronus tuus,
id est judicialis sedes tua permanet in
saeculum saeculi. Et merito, quia virga regni tui est virga aequitatis,
id est directa aequitas et inflexibilis.
Virga regis recta, et ideo de aere solet fieri, ut
signum sit directae et inflexibilis aequitatis, quae
aequitas in Christo directa est et inflexibilis. Merito
iterum thronus tuus est in aeternum: quia tu dilexisti
justitiam, id est omne bonum non coactus,
sed ex dilectione amplexatus es. Et sicut dilexisti
justitiam, ita odisti iniquitatem, id est omne malum.
Quidam enim sic diligunt justitiam ut tamen

quasdam injustitias odio non habeant.
Et propterea ut thronus tuus esset in aeternum,
ut virga aequitatis esset tibi, ut diligeres justitiam, propter haec
omnia ut existerent in te, o Deus Fili,
Deus Pater unxit, ego scilicet qui loquor, unxi te.
Alii per ministros ut David et Saul uncti sunt;
Christus autem propria operatione Patris. Unxit te,
inquam, Deus tuus consubstantialis tibi, oleo, id est
Spiritu sancto, quia sicut oleum carnem, sic Spiritus
sanctus fovet et demulcet animam. Oleo dico exsultationis.
Et merito dicitur exsultationis, quia
homo ille per spiritum de quo conceptus est, a
peccato permansit immunis. Unctus est Christus
Spiritu sancto in utero Matris. Accepit iterum Spiritum
sanctum in baptismo, quando in specie columbae

super eum visus est [(Matth. III, 16)] , non tamen
in baptismo Spiritum accipiens, quasi nova
justificatione indigeret, sed ut ostenderet quod Spiritum
sanctum hominibus in baptismo ad justificandum
tribueret. Unxit te Deus oleo prae participibus
tuis, id est prae apostolis et caeteris, qui Spiritum
sanctum acceperunt. Prae illis ideo quia Christus de
Spiritu sancto, omnes alii de semine carnis concepti
sunt. Haec omnia secundum humanitatem de
Filio dicta sunt; haec Pater dixit de Filio, et iterum
propheta ad Patrem de eodem Filio, secundum divinam.
O Domine Pater, tu fundasti terram, id est
firmiter stabilisti hanc Ecclesiam: quae terra dicitur
comparatione superioris Ecclesiae angelorum.

Fundasti dico in principio, id est per principium
quod est Filius juxta quod idem de se ait: « Ego
principium qui et loquor vobis [(Joan. VIII, 25)] . »
Fundasti terram, et coelum, id est majores sanctos,
ut apostolos, qui mysteria tua compluunt subditis.
Hos, inquam, non solum fundasti, sed dicendi sunt
propria opera manuum tuarum. In excellentia enim
horum apparet manus tua fuisse operata, sicut quilibet
artifex diceret: Haec imago egregia opus
meum est, sed in illa deterius facta non cognosco
me, cum tamen utraque opus ejus sit. Et ipsi 361
coeli peribunt, id est morte destruetur quidquid ex
natura sua erunt, sed tu permanebis in illis, id
est justitia et caetera quae tu operaberis, in illis
permanebunt, et omnes sive coeli, sive terra veterascent,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.