PL 153, col. 495

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

id est paulatim corrumpentur miseria carnis.
Veterascent dico, et peribunt ut vestimentum, id
est secundum corpus quod in eis est, circumdans
animam tanquam vestimentum. Ipsi peribunt, et tu mutabis eos velut amictum,
id est corpus, quod quasi
amictus animae est. Mutabis impassibile factum et
immortale. Mutabuntur etiam secundum animas
gloriosiores factas, et in cognitione Dei proficientes.
Ipsi peribunt et veterascent, tu autem es idem
ipse, id est immutabilis contra hoc quod ipsi veterascunt, et anni tui non deficient,
id est aeternitas tua
permanens est. Contra hoc quod illi morte peribunt,
non solum per praemissa major angelis comprobatur,
sed etiam per hoc dictum Filio: « Sede a
dextris, » quod nulli dictum est angelo. Quia ad

quem angelorum dixit Pater aliquando, sicut idem
verbum supra notavimus, Sede, id est judica et
quiesce a dextris, id est in potioribus meis,
quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum [(Psal. CIX, 1, 2)]
, id est ita plenarie subjectos
tibi, ut scabellum subjicitur pedibus? Per pedes
tamen humanitas Christi intelligitur, quae ultima
pars in illo. Haec autem plena subjectio, consummanda
est in ultimo judicio secundum humanitatem
Filii. Vere nulli angelorum dixit hoc quod dixit
Filio, sede a dextris, quia angeli ministri sunt Filii,
hoc autem repugnans est ut ministri sint Christi, et
ejusdem dignitatis. Quod ita ait: Ideo constat hoc
non esse dictum alicui angelorum, quia nonne omnes
angelici spiritus quotquot sunt, sunt administratorii,

id est dispositi ut administrent Christo? Et quia
quidam ministri constituti sunt, quibus imperare
non audent domini, ad hoc removendum addit. Ita
dico administratorii, quod missi in ministerium
quocunque sibi placet etiam propter eos, id est
propter homines. Multum subjectos constat esse
Christo, imperio cujus deserviunt etiam hominibus,
qui minores sunt angelis. Propter eos dico, qui capient
haereditatem salutis, id est qui possidebunt
aeternam salutem in haereditatem, id est firmam sibi
possessionem.
CAPUT II.
« Propterea abundantius oportet observare nos
ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim

qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus,
et omnis praevaricatio et inobedientia accepit
justam mercedis retributionem, quomodo nos
effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae
cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab
eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante
Deo signis et portentis et variis virtutibus,
et Spiritus sancti distributionibus secundum suam
voluntatem. Non enim angelis subjecit Deus orbem
terrae futurum, de quo loquimur. Testatus est
autem in quodam loco quis dicens. Quid est homo
quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam
visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum, et constituisti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.