PL 153, col. 500
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
nullo glorificaretur, damnato homine. Et cum propter
Deum glorificandum, et per Deum facta essent
omnia, consilium ejus impleri oportuit, ut glorificaretur
in creaturis, ne, non providere salutem his
quae fecerat, absurdum esset. Consummatio Christi
in resurrectione incipit, perfectionem habitura in
die judicii, quando omnia subjicientur ei.
Probat quod decuit consummare Christum per
passiones, quia dicerent illi satis indecens esse ut
quod auctor erat salutis, cui omnia deberent subjici,
eum in ignominias passionis deponere. Unde ait:
Vere sic eum consummare non dedecuit quia qui
sanctificat praedestinatos ad gloriam, id est Christus, et qui sanctificantur,
id est praedestinati omnes pendent ex uno,
id est ex Deo Patre. Sic enim Christus
homo potestati Dei subjectus est, sicut hi qui per eum
salvantur. Et cum Christus ex Deo pendeat, non dedecuit
si disposuit de eo quomodo sibi placuit. Probat
quod sanctificans et sanctificati ex uno pendeant
per auctoritates, sic dicens: Propter quam causam,
quia sanctificans et sanctificati ex uno sunt, propter
hoc, inquam, non confunditur, id est non erubescit 365
Christus eos vocare fratres, dicens in psalmo: Nuntiabo nomen tuum
(id est honorificentiam tuam) fratribus meis,
et laudabo te positus in medio Ecclesiae [(Psal. XXI, 23)]
,
quasi columna sustinens et fulciens
domum, ne quid in ea ruat. Et iterum probat
idem auctoritate Isaiae loquentis in persona Christi
sic: Ego Christus ero fidens in eum [(Psal. XVII, 3)]
,
id est in Deum Patrem. Cumque in Deum se dicat
confidere, apparet eum sicut alios ex Deo pendere. Et iterum
probat quod sanctificans et sanctificati ex
uno sint, dicens in Isaia: Ecce ego Christus paratus
sum obsequio Dei et pueri mei, quos Deus dedit mihi [(Isai. VIII, 18)]
.
Ubi ait: Ecce ego, et Deus dedit
mihi, ostendit se ex Deo pendere. Probavit quod
non dedecuit, concludit modo quod per passionem
oportuit Christum auctorem esse salutis hominum,
dicens: Quia Christus qui sanctificat, et homines
qui sanctificantur ex uno sunt. Ergo Christus participavit
eisdem hominibus, similiter ut passibilis et
mortalis fieret. Et quare qui sanctificat participavit
eisdem? Ideo quia pueri quos sanctificabat communicaverunt
carni et sanguini, id est corpori et
animae. Per sanguinem enim animam accipit, non
quod sit anima, sed quia sedes est animae. Communicare
carni et sanguini dicit, veros homines esse.
Et quare Christus ideo participavit humanitati?
quia pueri quos sanctificabat homines erant; propterea,
scilicet ut per mortem pro puerorum salute
passam destrueret eum, qui habebat imperium mortis,
id est diabolum; qui imperabat lege mortis omni
homini. Nisi enim per mortem non posset destruere
mortem; mori autem non posset, nisi homo fieret, et ideo
oportuit eum participare eisdem similiter.
Deus enim hominem primum purum et in libertate
creavit, quem diabolus seductum (quia imperium
Dei transgressus est) imperio suo ut servum mancipavit.
Homo autem corruptus per peccatum nulla