PL 153, col. 501

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

virtute hanc servitutem evadere potuit. Cum autem
homo per se servus factus esset, si per alium liberaretur
quam per hominem, violentia esset, et diabolus
injuriam sibi fieri juste reclamaret.
Propterea ut homo redimeretur, oportebat inveniri
hominem in quo peccatum non esset, ut diabolus,
in eo usurpans sibi potestatem in quo, quia
peccatum non esset, nullam haberet, per hoc quod
homini sine peccato mortem (quae poena est peccati)
inferret, usurpando quod suum non erat, juste pro
hac praesumptione perderet omnem hominem quem
juste possederat. Homo autem sine peccato inveniri
non potuit inter homines, quia omnes in concupiscentia
nati. Si autem (ut quidam opponunt) angelica
natura incarnaretur, cum uterque angelus et

homo in natura habeat peccare, facillime caderet,
cum utramque naturam per se constet cecidisse. Sic
relinquitur humanam naturam nullo modo sine peccato
posse consistere, nisi uniretur ei divinitas.
Ideo etiam (sicut aiunt sancti) Deus voluit homo
fieri ut per hoc homines redderet magis obnoxios
suae dilectioni. Ostendit Christum non solum per
mortem destruxisse mortis imperium, sed etiam
merito mortis suae legem (quae Judaeos in servitute
tenuerat) evacuasse. Unde sic ait: Ut per mortem
destrueret diabolum, et ut per mortem liberaret eos,
Judaeos ad quos hic sermo erat, qui per totam vitam timore mortis obnoxii fuerant servituti,
id est legi,
quae ut servos cogebat eos, dicens: Si hoc feceris,
morte morieris. Sed Christus, nolens vos servire

timore mortis, legem evacuavit, ut sicut servi prius
timebatis, sic modo per gratiam liberi diligatis. Vere participavit similiter
ut homines sanctificaret, nusquam
enim apprehendit, id est in nulla Scriptura legitur
apprehendisse angelos, id est angelicam natuturam,
ut angelos redimeret, sed apprehendit, id est
legitur apprehendisse semen Abrahae, carnem sumens
de Abraham, ut qui per fidem semen sunt Abrahae,
eos salvaret. Unde quia semen Abrahae apprehendit, debuit similari fratribus per omnia
passibilis factus
et mortalis, ut misericors (quod erat in natura) fieret
operis exhibitione, et 366 pontifex, id est factus
nobis pons, quo transeamus ad Deum. Pontifex
dico fidelis, quia nec ab his quos ducebat, nec a

Deo cui tradebat munera suae ductionis quaesivit.
Similari etiam ideo, ut repropitiaret, id est propitiando
remitteret, delicta populi. Et vere potens est
repropitiare delicta populi, nam in eo, id est in inferiori
ejus substantia in qua ipse passus est sub Pilato, tentatus
a diabolo, potens est ipse auxiliari eis
quicunque tentantur, et a tentationibus liberare.
CAPUT III.
« Unde, fratres, sancti vocationis coelestis participes,
considerate apostolum et pontificem confessionis
nostrae Jesum: qui fidelis est ei, qui fecit
illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus habitus
est, quanto ampliorem honorem habet domus
qui fabricavit illam. Omnis namque domus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.