PL 153, col. 503

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

dominus, sed minister erat. In omni ideo, quia in
omnibus quae necessaria erant et in docendo, et in
pascendo, et in ducendo domum illam, id est populum
Judaeorum, fideliter enutriebat. Vel ita construamus.
Jesus fidelis est Deo, sicut Moyses fidelis fuit. 367
Jesus dico fidelis in omni domo illius, tam in Judaeis
quam in gentilibus: non in quadam domo sicut
Moyses in Judaeis. Illud sicut similitudinem tantum
notat, non quantitatem; probat per effectum
quod ait: Vere Jesus fidelis est, sicut Moyses. Nam
Jesus habitus est dignus; iste, inquam, Jesus, qui
filius longe praecellit ministrum dignus est gloriae,
sicut Moyses, qui etiam amplioris gloriae dignus est prae Moyse,
id est quam Moyses vel prae Moyse existens
in merendo. Tanto utique amplioris, quanto

ampliorem honorem domus, id est in domo apud eos,
scilicet qui in domo sunt. Vel domus, id est de domo
fabricata habet ille qui fabricavit illam domum. Ampliorem
dico quam ille qui dispensator est in ea.
Nunc duo residua sunt ad probandum, et quod domus
non a se, sed ab alio fabricata sit, et quod Christus
eam fabricaverit
Haec autem omnia de spiritali domo accipienda
sunt. Saepe enim contigit ut, in domibus nostris honorabilior
esset qui in ea ministrabat quam ille cujus
erat domus. Quasi diceret: Bene dico qui fabricavit
illam; per se enim non potest fabricari, omnis
namque domus fabricatur ab aliquo. Ad hoc ille:
Si ab aliquo, non tamen a Deo. Ad hoc Paulus:
Vere domus fabricatur a Deo; nam Deus est qui

creavit omnia, quod si omnia creavit, constat quod
et domum; quam quia fabricavit, sequitur ut amplioris
gloriae habeatur in illa quam qui in domo
tantum ministrat. Propterea quia fabricavit domum,
in qua Moyses dispensavit, prae Moyse ideo dignus
habitus est. Propterea etiam amplioris gloriae est,
quia Moyses quidem ut famulus in domo non sua;
Christus vero Filius in domo sua. Quidem, et vero,
distributivae conjunctiones sunt. Moyses quidem fidelis
erat in tota domus ejus, scilicet Dei Patris vel
Christi, tanquam famulus, quia solummodo famulabatur
in ea. Famulus autem qui hodie est in domo,
cras fortassis expelletur, nunquam adeo fidelis erit,
sicut filius qui haereditate possessurus est domum.

Moyses tanquam famulus erat in testimonium eorum,
id est ut solummodo testificaretur ea, non ut
gratiam adjutricem ad operanda mandata dare posset;
eorum, dico, quae dicenda erant, id est quae conveniebant
dici illi carnal populo, qui spiritalia capere
non posset. Moyses tanquam famulus in domo
non sua; Christus vero sic erat fidelis tanquam filius,
quem illius domus manebat haereditas. Filius,
dico, in domo non alterius, sed sua. Quae domus
Christi nos renati per gratiam sumus, hac conditione
dico, sumus domus, si retineamus fiduciam
spei, id est spem futurae beatitudinis cum fiducia,
ut fiducialiter speremus; et si retineamus gloriam
spei, id est gloriosam spem, quia de jucunditate
coelesti. Retineamus dico fiduciam spei firmam, id

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.