PL 153, col. 504

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

est perdurantem usque ad finem vitae, quando quod
modo speramus accepturi sumus. Quapropter quia
retinendo fiduciam et gloriam spei sumus domus
Christi. Propter hoc videte, fratres, ne forte quod
contingere potest, sit in aliquo vestrum. In aliquo
ideo ait quia plures sciebat in Ecclesia posse esse
perfectos, ne, inquam, sit in aliquo vestrum cor incredulitatis,
ut increduli sitis, putantes Christum
non sufficere ad justificationem, sed legem esse necessariam.
Cor dico incredulitatis malum, id est in
multa mala praecipitatum. Ex quo enim incredulus
est aliquis, praeceps ruit in actum peccati. Nec parum
nocet cor incredulitatis, quod est habere cor discedendi a Deo.
Et male vobis si a Deo disceditis,
quia Deo dico vivo, a quo qui discedit, vitam perdit,

qui ad eum incedit, vitam invenit.
Videte ne sit in aliquo cor incredulitatis quod ego
prohibeo, sicut idem prohibens dicit Spiritus sanctus
in David his verbis [(Psal. XCIV, 8, 11)] : Hodie,
id est in tempore gratiae, sic enim David loquebatur
quasi spiritu praesens in diebus Christi. Per hodie
autem totum tempus gratiae, a Christo usque in finem
mundi intelligitur. Hodie, inquam, in diebus
Christi, nolite obdurare corda vestra; si audieritis
vocem ejus, sicut revera audietis. Illud si affirmativum
est. Nolite obdurare cor, 368 agentes sicut
in exacerbatione, id est multoties exacerbando me fecerunt patres vestri.
De multis exacerbationibus
unam reponit, dicens: Nolite obdurare secundum
diem, id est sicut illi obdurati sunt in die tentationis,
quando tentaverunt
me, dicentes: « Nunquid
poterit hic parare mensam populo suo? » [(Psal.
LXXVII, 19.)] Tentationis dico factae in deserto, ubi
magis confugiendum illis esset ad auxilium Dei,
quam ad provocandum eum per tentationem. Vos
autem positi in deserto mundi hujus, videte ne per
tentationes Deum irritetis, ubi, id est in quo deserto tentaverunt me patres vestri.
Videte si secundum carnem
patres sunt, ne sint patres secundum imitationem.
Tentaverunt, inquam, et probaverunt, id est
probabilem me invenerunt; etenim viderunt opera
mea quadraginta annis, in quibus me omnia posse
experti sunt. Propter quod, scilicet quia tentaverunt
me, offensus fui, id est iratus huic tam pessimae generationi,

et dixi de illis. Isti semper errant, et hoc corde,
id est ex propria deliberatione, quia serio
peccant, potentes et scientes recte agere. Et, licet
sic dicerem illis, tamen ipsi non cognoverunt vias
meas, id est cognoscere noluerunt opera mea, in
quibus ambulare debuissent; sed quia non cognoverunt, si
ipsi introibunt in requiem meam, quam
illis pollicitus eram? Defectio orationis, ut intelligantur
quaelibet inconvenientia, quasi diceret: Si
introibunt, nemo mihi credat ulterius. Vel quaelibet
hujusmodi. Illud si quidam dicunt esse quasi non,
attendentes vim sententiae, non dictionis. Si introibunt
dico ut ego juravi, id est firmiter stabilivi eos
non intraturos; juravi utique in ira mea, id est
quando iratus eram illis; quod utrumque et ira et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.