PL 153, col. 508

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

operibus nuntiatum est nobis. Dixit enim
Scriptura vel Moyses in quodam loco de septima die
sic. Ideo non determinans locum dicit in quodam
loco, quia et hic locus Scripturae satis notus erat
illis, et quia hic locus discretus et egregius erat, ubi
de salvatione sermo habebatur: dignitate, inquam,
discretus ab illis, ubi de tauro immolando habetur
sermo. Vel si ibi non sit, enim, nihil oportet repetere,
sed dicamus operibus perfectis. Dixit in quodam
loco de die septima, sic illud et quod sequitur
vim habet in ordine litterae, unde sumptum est;
quasi diceret: Hoc et hoc fecit Deus; et his factis requievit die septima.
Non dicitur Deus requievisse,
quasi qui labore aliquo vexaretur; sed ut per hoc
significaret requiem futuram ait: Deus requievit, id

est cessavit ab omnibus operibus suis, quod nihil
postea operaturus sit; cujus materia vel similitudo
in priori creatione non praecesserit, materia in rebus
corporeis; similitudo in corporeis ut in animabus.
Statim sexta feria facto homine, Sabbato requievit,
quasi per hoc diceret homini: Si obediens mihi
fueris, haec eadem requies peracta obedientia parata
est tibi. Ubi ait: requievit die septima, sic de requie
nuntiatum est, ut et figura requiei exspectaretur,
scilicet terra repromissionis. Et veritas figurae
in diebus Christi, ante quem nemo veram habuit
requiem. Sicut in praefato loco, sic etiam in isto
rursum nuntiatum est. Vel dicit Scriptura de requie
illa ubi ait rursum de eodem significat esse dictum.
Sic, inquam, nuntiatum est: Si introibunt in requiem
meam. Ubi enim hoc dicendo incredulis negabat
requiem, significabat esse requiem fidelibus possidendam.
Haec autem Scriptura invenitur in David, qui jam 371
de figura, scilicet de terra illa promissionis non
poterat prophetare: quam filii Israel jam multo tempore
possederant. Et ita secundum David non de figura
quae jam habebatur, sed de veritate rei quae in
Christo exspectabatur haec prophetia erat. Secundum
Moysen autem qui hoc idem dicebat filiis Israel
prophetia erat, et de figura nondum habita, et de
veritate in Christo accipienda. Praemissis de eadem
requie duabus nuntiationibus in figuris, subjungit
tertiam secundum impletionis veritatem, dicens:

Quia hoc et illo modo de requie illa nuntiatum est, ergo
ut implerentur praedicta, terminat iterum agens de
eadem requie, diem quemdam Spiritus sancti dicendo
hodie in David. Diem hunc dicit quemdam, id est
discretum et omnibus qui ante fuerunt praecellentem:
quia in hoc die impletur salus, quae in anteactis
diebus nuntiari tantum potuit nunquam impleri.
Dicendo hodie in David post tantum temporis.
Multum enim tempus praeterierat a Josue qui terram
promissionis Judaeis distribuit, usque ad diem
David: unde apparet David aliam requiem intellexisse
futuram, quam illam terram quam jam diu
possederant. Dicendo, inquam, hodie sicut supra dictum
est ibi. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite
obdurare corda vestra, quia sicut priores patres

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.